Ita tamen confirmata est Pax quod ipse Rex & Episcopi tunc præsentes, cum cæteris Optimatibus regni, jurarent, quod Dux post mortem Regis, si illum superviveret, regnum sine contradictione aliqua obtineret [264].
[Note 264: ] [ (retour) ] Hic Mat. Par. ad Prophetiam Merlini excurrit.
In Rege quoque Ducem, & in Duce omnes venerabuntur Regem.
Regalia passim a Proceribus usurpata, Rex in sua recipiet.
Possessiones quæ ab invasoribus direptæ erant, ad legitimos possessores, quorum fuerant Regis Henrici tempore, revertentur.
Castella adulterina quæ tempore Regis a quocunque constructa sunt diruentur: Horum numerus (ut refert Parisius) ad undecies cen. & quindecim excrevit.
Rex Colonos prædiis assignabit; ædificia combusta renovabit; replebit pascua armentis; decorabit ovibus Montana.
Clericus debitam tranquillitatem se habere gaudebit, exactionibus indebitis non gravabitur.
Vice-comites in locis ponentur consuetis, & neminem ex odio persequentur; non gratificabuntur amicis; non indulgentiis crimina sublevabunt: Suum cuique ex integro reservabunt. Metu poenarum afficient nocentes; fures & prædones terrebuntur in furca & sententia capitali.
Milites (juxta Isaiam) gladios convertent in vomeres, & lanceas in ligones; a castris ad aratra; a tentoriis ad Ergasteria redibunt; clientes ab excubiis fatigati, [265] in communi lætitia respirabunt.