[Note 287: ] [ (retour) ] Matt. Par. Mat. West. Neubrig. lib. 2. cap. 4.
Resumit Pennenesel & Norwic. civitatem.Resumpsit, etiam [288] a Guilielmo, Notho Regis Stephani, Comite Moretonii & Warennæ, castrum Pennenesel, castrum & civitatem Norwicum, membra coronæ Angliæ, omnesque munitiones in Anglia & Normannia, quas ex dono Regis Stephani possidebat. Libentius tamen ut hæc redderet, dedit ei quicquid pater ejus Rex Stephanus habuit, die, qua Rex Henricus mortuus fuit & vivus.
[Note 288: ] [ (retour) ] Mat. Par. Mat. West. N. Trivet.
Eo tempore Hugo Bigod castella sua Regi resignavit; quod & multi alii qui a corona aliquid adepti erant alias facere sunt coacti.
Eodem anno Malcolmus Rex Scottorum [289] venit ad Regem apud Cestre, & homo suus devenit, eo modo quo avus suus fuerat homo veteris Regis Henrici, salvis omnibus dignitatibus suis. Hoved.
Ad expeditionem contra Wallos [290] duo quique milites per totam Angliam inveniunt tertium.
Cum vero inter loca aspera & nemorosa [291], pars istius exercitus anterior ab insidiatoribus profligata esset, recurrens in sequentem, Regem clamitat occisum esse. Quo audito, fugientibus cæteris, fugit una Henricus Essexiensis jure hæreditario Regis signifer; abjectoque vexillo regio, occurrentibus pariter Regem extinctum prædicat. Rex autem salvus fuit: At super hoc, Henricus a Roberto Montefort de proditione appellatur, & judicio Regis ad duellum cogitur, in quo a Roberto victus est. Rex tamen vitæ ejus pepercit, & detonsum trusit in monasterium Radingæ; sed amplissimum ejus patrimonium fisco attraxit.
[Note 289: ] [ (retour) ] Hoved. ann. 1157.
[Note 290: ] [ (retour) ] Mat. Par.
[Note 291: ] [ (retour) ] Neubr. lib. 2. cap. 5. Hollingsh.