Rex iterum coronatus est Lincolniæ.Rex Lincolniæ, juxta priscum morem [292], die Dominico natalis iterum coronatus est Lincolniæ [293], non intra moenia propter vetustam superstitionem, quam contempsit Stephanus; at in Wikeforde juxta, post divinorum celebrationem, coronam super altare posuit, nec hanc postea unquam induit; ut habet Parisius. Cessasse hinc videtur prisca illa fastus regii ceremonia. Hovedenus autem ait: tertio se & Alienoram conjugem suam in Paschali solennitate sequenti Wircestriæ fecisse coronari; oblatisque jam coronis suis ad altare, vovisse Deo nunquam postea se coronandos.
[Note 292: ] [ (retour) ] Neubr. lib. 2. cap. 9.
[Note 293: ] [ (retour) ] Mat. Par. ait Wigorniæ.
Nova moneta.A. D. 1158. Nova moneta fuit in Anglia fabricata (inquit Parisius;) at forte eadem est de qua Hovedenus supra in An. 1156.
Scutagium.A. D. 1159. Rex sub Scutagii nomine ab Anglis dicitur [294] hoc anno percepisse 12400 lib. argenti; ingentem etiam vim pecuniæ ex aliis suis ditionibus, ad Tholosanum Comitatum qui de jure hæreditario uxoris suæ fuit, comparandum. Hoc igitur illud esse censeo, quod a quibusdam appellatur Scutagium Tholosanum, licet mihi non videtur fuisse Scutagium, sed Tallagii genus aliquod a subditis concessum. Scutagium enim non præcedit bellum, at finitum sequitur de absentibus colligendum: nec ad comparandum novas ditiones, sed ad pristinas retinendum; & hoc infra fines regni, non extra. Quod igitur de Scutagio Normannico, Aquitanico & hujusmodi perhibetur, intelligendum censeo non in Anglia levatum, sed in Normannia & Aquitania: vel si in Anglia, de his tantum qui terras eidem obnoxias, sive in Normannia & Aquitania, sive in ipsa Anglia (nam in donatione sic conveniretur) tenuere.
[Note 294: ] [ (retour) ] Gervasius, Stow.
A. D. 1160. 4. Novembr. Nonis Burgi celebratum est matrimonium inter Henricum filium Regis Angliæ septennem, & Margaretam filiam Regis Franciæ triennem, Legati Romani authoritate; sed eisdem paulo antea desponsatis.
A. D. 1162. Reg. 8. In schismate de Papatu, Rex Angliæ (ut etiam Franciæ) Alexandrum recipit pro catholico [295].
[Note 295: ] [ (retour) ] Hoved.
Hæretici quidam, in synodo Oxoniensi dampnati [296], cauterio fronte inuruntur, flagellantur, ejiciuntur: omnibus prohibitis aut hospitium aut alimonium eis præbere.