Legatus Romanus Hugo Petro-Leonis. A. D. 1176.
Clerici implacitantur de forestis.Hoc etiam Anno [341] Angliam venit Legatus Romanus Hugo Petro-Leonis alias Hugerum Cardinal. S. Angeli, qui & interfuisse dicitur Concilio Northamptoniæ. Synodum autem celebravit [342] suffragantibus Episcopis, Angliæ & Scotiæ; concessitque in eadem, & dedit Domino Regi licentiam implacitandi Clericos regni sui, de forestis suis, & de captione venationis, coram Laicis suis Justitiariis, prout ab ipso Rege constitutum fuit [343].
[Note 340: ] [ (retour) ] Adde hic quæ sequuntur apud Hoved. de homagio R. Scotiæ. pag. 550 & V. Matth. Par. & Chron.
[Note 341: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 127.
[Note 342: ] [ (retour) ] Hollins.
[Note 343: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 547.
Rex vicissim concessit ei quatuor hæc capitula in regno Angliæ observanda [344] .
[Note 344: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 127.
Primo, quod de cætero Clericus non trahatur ante Judicem sæcularem personaliter, pro aliquo crimine vel transgressione, nisi pro foresta, & Laico feodo, unde Regi, vel alii Domino sæculari, Laicum debetur servitium.
Secundo ut Archiepiscopatus, Episcopatus vel Abbatiæ, non teneantur in manu Regis, ultra annum nisi pro causa evidente, vel necessitate urgente.
Tertio concessit, ut interfectores Clericorum convicti vel confessi, coram Justitiario regni, præsente Episcopo puniantur.