Quarto quod Clerici Duellum facere non cogantur.

Supplicium detegentis secreta Domini sui.Rex Henricus [345] filius Pictaviæ existens, cepit Adam de Chirchdune, Vicecancellarium suum, Clericum videlicet Gaufridi Præpositi Beverlaci, Cancellarii Regis filii, & fecit eum fustibus cædi, imponens illi, quod ille secreta sua detexerat Regi patri suo; & flagellatum duci fecit nudum per Plateas Civitatis Pictavis fusticando, & sub voce præconia clamando. Sic debet dehonestari, qui secreta Domini sui detegit.

[Note 345: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 551.

In Concilio Londoniis [346] Rex Henricus Pater consilio universorum Episcoporum, Comitum & Baronum regni, concessit Regi Siciliæ filiam suam, Johannam in uxorem. Vide Chartam dotis ejus apud Hoved. p. 551. Rex filiam Regi Siciliæ in uxorem dat.

[Note 346: ] [ (retour) ] Hoved. ib.

Rex Vivianum Cardinalem terrefacit.An. 1177. [347] Viviano Cardinale, Legato Pontificis Romani, Angliam veniente, Rex misit ad eum Ric. Wintoniensem, & Gaufridum Eliensem Episcopos ut interrogarent eum, cujus authoritate ausus erat intrare regnum suum sine ipsius licentia. Quibus plurimum territus Cardinalis; de satisfactione juravit Regi; quod ipse nihil ageret in legatione sua, contra voluntatem ipsius.

Habito Oxonii Concilio Henricus Rex dedit Johanni filio suo Hiberniam [348].

[Note 347: ] [ (retour) ] Hoved. ib. pag. 553.

[Note 348: ] [ (retour) ] Polyd. 236. Hoved. ib. Hollins. infra.

Ludovicus [349] Rex Franciæ Henricus Rex Angliæ 7 Cal. Octob. pactum ineunt de suscipiendo Crucem, & Hierosolymas proficiscendo [350].