[Note 349: ] [ (retour) ] Mat. Par.

[Note 350: ] [ (retour) ] Pacti Chartam exibet. Mat. Par. p. 128.

Roberto Comiti Leicestriæ terræ redduntur.Anno Gratiæ 1177. Regis Henrici 23. Rex Angliæ Pater celebrato Concilio generali apud Northamtun. [351] Post festum S. Hilarii reddidit Roberto Comiti Leicestriæ omnes terras suas citra mare & ultra sicut eas habuerat 15 Diebus ante guerram, exceptis Castellis de Muntford & de Pasci: Similiter Hugoni Comiti Cestriæ, &c.

[Note 351: ] [ (retour) ] Hoved. ib. pag. 560.

Eodem Anno [352] Rex Concilium generale Londini celebrat in causa litis inter Alfonsum Regem Castellæ, & Sanctium Regem Navarræ, judicio ejus & Baronum suorum ab utroque Rege compromissæ.

[Note 352: ] [ (retour) ] Hoved. ib. pag. 561.

Frater Comitis de Ferrariis interficitur.Tempore dicti Concilii [353], noctu interfectus est Londini, frater Comitis de Ferrariis & in plateas clam projectus. Postulantur cædis multi cives; inter hos nobilis & dives senex quidam Johannes. Qui cum judicio aquæ (id est, Ordalio) deprehensus sit culpabilis; suspendio traditur, licet Regi 500 lib. in redemptionem vitæ, obtulisset. Intelligendum autem est, examen hoc factum fuisse aqua calida, non frigida, quod Johannes nobilis esset; nam aqua frigida rustici solummodo examinabantur [354].

[Note 353: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 566.

[Note 354: ] [ (retour) ] On avoit conservé cette mauvaise Coutume; parce qu'elle ne préjudicioit point les Loix féodales, & qu'elle plaisoit plus au Clergé que le duel. Voici ce que dit Wilkins, dans son Glossaire, des Ordales, Ordalium, &c.

Eodem anno [355] celebratum est generale Consilium Oxonii; in quo Rex constituit Johannem filium suum Regem in Hibernia, Concessione & Confirmatione Alexandri summi Pontificis: Divisitque munificentius terram Hiberniæ inter Proceres suos multifariam, his Castella, urbes, dominia; illis provincias & regna integra, indictis servitiis & juratis ligantiis & fidelitatibus utrique Regi possidendum. Johannes Rex Hiberniæ constituitur.
Hibernia Proceribus regni divisa.