Tertia Cal. Februarii Rex in Angliam revertitur; & statim postea magnum celebravit Concilium Episcoporum, Abbatum, Comitum & Baronum, & aliorum multorum tam Clericorum quam Laicorum, apud Gaintington [384]. Ubi in publica audientia recitari fecit omnia supradicta capitula quæ constituerat (in Cenomannia) de cruce capienda. Quibus recitatis, Baldewinus Cantuariensis Archiepiscopus, & Gilbertus Roffensis Episcopus, ejus Vicarius, mirifice prædicaverunt illo die, coram Rege & Principibus suis verbum Domini, & salutiferæ crucis mysterium; ad quorum prædicationem multi tam Clerici quam Laici crucem receperunt.

[Note 384: ] [ (retour) ] Al. Gaintington 8 vel 9 milliaria a Nortampt.

Decimæ colligentur pro itinere Hierosol.Et tunc Dominus Rex misit servientes suos Clericos & Laicos per singulos Comitatus Angliæ ad decimas colligendas secundum prædictam præordinationem in terris suis transmarinis constitutam. Sed de singulis urbibus totius Angliæ fecit eligi omnes ditiores, viz. de Londonia 200, & de Eboraco 100, & de aliis urbibus secundum quantitatem earum, & fecit omnes sibi præsentari diebus & locis statutis, de quibus cepit decimam mobilium suorum, secundum æstimationem virorum fidelium, qui noverant redditus & mobilia eorum. Si quos autem invenisset rebelles, statim fecit eos incarcerari, & in vinculis teneri, donec ultimum quadrantem persolverent.

Similiter fecit de Judæis terræ suæ, unde inæstimabilem sibi acquisivit pecuniam.

Deinde misit Hugonem Dunelmensem Episcopum, & alios Clericos & Laicos ad Willielmum Regem Scottorum pro decimis colligendis [385] in terra sua: quo audito, Rex Scotiæ occurrit eis inter Wrec & Brigeham in Loenas, & non permittens eos terram suam pro decimis colligendis intrare, obtulit se daturum Domino suo Regi Angliæ quinque millia marcarum argenti, pro supradictis decimis, & pro castellis suis rehabendis, sed Rex Angliæ facere noluit.

[Note 385: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 642.

Gilbertus de Ogerstan in latrocinio deprehensus punitur.Eodem anno [386] Gilbertus de Ogerstan frater Templi, a Domino Rege Angliæ electus & constitutus cum aliis tam Clericis quam Laicis ad decimas colligendas, deprehensus est in latrocinio, quem cum Dominus Rex ratione judicii damnare posset: tamen tradidit eum Magistro Templi Londoniarum, ut secundum ordinis sui statum tractaretur; quem Magister Templi suscipiens, vinculis mancipavit, & diversis poenis afflixit.

[Note 386: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 649.

Variorum furtorum poena in Suffliete.Curia de Suffliete dicit & parata est probare, quod tempore Domini Gi. Episcopi [387] venit quidam homo Parmentarius nomine, & furatus est bladum nocte de granario Monachorum in Suffliete, cum quo blado captus est & in eadem curia incarceratus, & habuit judicium suum in eadem curia de Suffliete, scil. quod ivit ad aquam apud Suttune, & fuit mundus. Et tunc fuit Coronarius Domini Regis Osbernus Monachus, qui præsens fuit ad illud judicium faciendum.

[Note 387: ] [ (retour) ] Gilbertus Glanvil. consecratus est Episcopus Roffensis 29. Septemb. 1185. id est. 31 Hen. II. & decessit 24. Junii 1214. id est, 16. R. Johannis Concionatus est crucem apud Gaintington paulo post 3. Cal. Feb. an. 1188. 34. Hen. II.