Item contigit in eadem villa, quod quidam faber, Jordanus nomine, furatus est pannos Walderi fabri, cum quibus pannis captus est & ligatus in curia de Suffliete, sed quia negavit contra omnes, recessit quietus per judicium curiæ, & abjuravit patriam: Et ibi fuit idem Osbernus Coronarius Domini Regis.
Item duæ mulieres venerunt in villam de Suffliete, quæ furatæ fuerant multos pannos in villa de Croindone, & secuti sunt eas homines ejusdem villæ de Croindone, quorum pannos furtive apportaverant usque in villam de Suffliete, & ibi captæ fuerant & incarceratæ, & habuerunt judicium suum in curia de Suffliete, ad portandum calidum ferrum, quarum una fuit salva & altera damnata, unde submersa fuit in Bikepole. Et hoc totum contigit tempore Gilberti Domini Episcopi. Et in quolibet judicio fuerunt Coronarii Domini Regis. Et Paulus de Stanes fuit tunc Cacherellus de hundredo de Acstane. Et per totum illud tempus Robertus de Hecham Monachus fuit Custos de Manerio de Suffliete, & ad mulieres judicandas fuit Dominus Henricus de Cobeham, & alii plures homines discreti de patria. Ex vet. MS. seu Rentale Roff. Ecclesiæ.
Cum prædones Danorum Frekeham & Iselham, quod Rex Alvredus dedit, spoliando vendidissent, S. Dunstanus illud eripuit, & Ecclesiæ Roffensi restituit. Idem Sanctus Ethelredum Regem, fratrem Sancti Edwardi Martyris, a vastatione Ecclesiæ Roffensis (nescio qua causa furibundus Rex quam conceperat) C. lib. prohibuit [388].
[Note 388: ] [ (retour) ] Ita MS. Spelmanni, sententia non completa.
Lex contra ormannos lata.Sub hac tempestate edita videtur lex quædam ad Normannorum cohibendam insolentiam. Sic enim liber Prioratus S. Petri de Dunstaple [389]. Henricus Rex II. dedit Hugoni de Curnay manerium de Houcton cum omnibus pertinentiis, tenendum in forma qua ipse illud tenuit & habebat. Mox autem post hæc Hugo de Curnay, per legem contra Normannos in Anglia editam, ab Anglia exulabat: & Dominus Rex omnes terras ejus pro beneplacito suo dedit, &c. Sententiam legis non reperio: terras autem Hugonis de Cornaco proditoris, Rex Johannes dedit Johanni Marescallo [390].
[Note 389: ] [ (retour) ] Lib. Dunstap. tit. Houston, cap. 1.
[Note 390: ] [ (retour) ] A Britanno, pag. 347.
Vita Henrici a Radulpho Nigro descripta.Piissimus Rex Angliæ Stephanus obiit 9. Cal. Novemb. &c. infra. Obiit Anastasius Papa, successit Adrianus Anglicus. Nactus Angliæ regnum Henricus, servos, spurios, caligarios, cubiculi, mensæ, regno præfecit; & ex eis Quæstores, Prætores, Proconsules, Tribunos, Municipes, Forestarios, super provincias constituit. Illustres ignominiis oneratos, sed cæteris rebus vacuos, patrimoniis omnino privavit, vel subdole portionibus detractis decrustando sensim adnichilavit. Ex cubiculariis & aulæ nugatoribus Episcopos, Abbates, factos authoritate propria, ad officium apparitorum revocavit: & quem præsulem crearat ex præside, in præsidatum recreavit ex præsule. Monasteriis vacantibus sollicite disposuit, non qualiter beatus Gregorius subarando, sed quomodo Vectius qui monumentum patris exarando coluit. Abbates ypodromos & canum custodes fecit. Possessiones Ecclesiarum confiscavit, & quas ipse Deo imprudenter obtulit, impudens revocavit. Episcopis testamentum facere permisit, sed relicta Ecclesiæ callide subtraxit, relicta privatis violentius eripuit.
Nulli intra metas forestæ habitanti in locis propriis aut virgas colligendi, aut sylvestria & invia in agriculturam agendi, potestatem concessit sine forestariis. Legem quoque de forestis inauditam dedit, qua delicti alieni immunes perpetuo mulctabuntur, cum decessores nulla linea sanguinis contigerit. Illustribus uxores ducere, filias nuptui dare præter Regis conscientiam inhibuit, & transgressores tanquam reos læsæ majestatis punivit. Hæredes omnium quos avus suus extulerat, & qui ei in subigenda Anglia constanter assistebant, cognatos quoque suos, tanquam aspides exosos habuit. Corruptor pudicitiæ, & avum sequens in flagitiis, primo in sponsas, post in filias Procerum illecebras exercens, consortia hominum declinans, sub tectis & scopulis inviis se sæpe deperdidit, filios ad idem invitans. Reginam, ut liberius stupris vacaret, per quam crebro satyrion accepit, in domo carceris inclusit.
Nulli fidem servans fratres misere vitam finire coegit, immemor Sacramenti præstiti præsente patris corpore.