Item inquiratur per liberos & legales homines in Civitatibus Burgis & Villis qui Christianus vel Judæus denarium retondit & qui inventus fuerit retonsor Christianus vel Judæus, capiantur omnia catalla sua & corpus suum mittatur in prisonam nostram, & sit in voluntate nostra de justitia facienda.
Item si denarii qui non sint rationabiles de lege & pondere inventi fuerint in manu Judæi Aurifabri vel Mercatoris forinseci vel servientium eorum pro merchandisa vel præstito faciendo assisum est quod illi in quorum manu fuerint inventi, nisi tamen ad victum & vestitum suum emendum, ut prædictum est, capiatur. Teste meipso apud Winton. vicesimo sexto die Januar.
Exam. per me Geo. Robson
24 die Dec. 1619.
In Rotulo memorandorum de anno nono Reg. H. fil. Reg. J. in ultimo rotulo in Dorso [481].
[Note 481: ] [ (retour) ] Rub. Lib. scacc. fol. 149. b.
Consideratum est per Justic. quod precium osturci fori sit XX s. precium Osturci mutati sit XL. s. Et si Austarcus fori non reddatur primo anno, in anno sequenti dicatur & reddatur mutatus.
A. D. 1204. Reg. 6. Sciatis [482] quod pro amore Dei & salute animæ matris nostræ quæ mortua est, liberasse nos prisones incarceratos pro quacunque causa detenti fuerint; sive pro murdro, sive pro felonia, sive latrocinio.
[Note 482: ] [ (retour) ] Dors. Pat. an. 6. Joh. m. 1.
Exceptis prisonibus captis de Werra nostra, & Judæis prisonibus. Ita quod inveniant plegios de se bene gerendo vel de Regno adjurando.
Assisa de moneta & retonsoribus & falsionariis monetæ nostræ destruendis [483].
[Note 483: ] [ (retour) ] Dors. ibid. in 3.