Assisa de moneta contra retonsores ejus.Rex Vicecomiti Roteland salutem [484]. Sciatis quod provisum est communi assensu Archiepiscoporum................... quod novem milites per totam Angliam invenient decimum militem bene paratum equis & armis ad defensionem Regni nostri, & 2 solidos per diem ad liberationem suam. Ideo tibi præcipimus sicut teipsum & omnia tua diligis, quod 10 milites de Balliva tua sint apud London ad Pascha bene parati equis & armis cum liberationibus suis, sicut prædictum est, parati ire in servitium quo præceperimus pro defensione Regni nostri. Provisum quod si alienigenæ in terram nostram venerint, omnes unanimiter eis occurrant cum forcia & armis sine dilatione auditis rumoribus de eorum adventu.

[Note 484: ] [ (retour) ] In Dorso Pat. an. 6. Joh. m. 5. n.

Et si quis se ipsum retraxerit modo non gravatus infirmitate, ipse & hæredes sui in perpetuum exhæredentur, & feodum suum remanebit Domino fundi ad faciendum inde voluntatem suam: Et qui non habent terras, servi fient in perpetuum, reddendo annuatim 4 denar.

Eodem modo omnibus Vicecomitibus per Angliam scribitur. A. D. 1205. Reg. 7.

Mulctantur qui Reg. non secuti sunt ad bellum transmarinum.Cum Rex (posthabito multorum consilio) classem copiosam apud Portesmuthe conscripserat; parvo tamen comitatu Idibus Julii naves ascendit velut trajecturus, sed mutato consilio, tertia die Juxta Warrham applicuit. Reversus autem cepit de Comitibus, Baronibus, & militibus [485], & viris religiosis, pecuniam infinitam; occasiones prætendens quod noluerunt ipsum sequi ad partes transmarinas, ut hæreditatem amissam recuperaret.

[Note 485: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 204.

Rex Justic. &c. Prohibemus districte ne quis appellatus de morte hominis replegietur vel in Custodia trahatur, vel escagietur, nisi per speciale præceptum nostrum, sed in gaola firmiter teneatur, donec coram Justitiariis judicium suum habuerit T. Dom. Joh. Norwic. &c [486].

[Note 486: ] [ (retour) ] Pat. an. 8. Joh. m. 4. n. 27.

13 Pars mobilium exigitur.
Archiep. Ebor. contradicit.Rex in Purificatione B. Mariæ [487] cepit per totam Angliam tertiam decimam partem ex omnibus mobilibus & aliis rebus tam de Laicis quam de viris Ecclesiasticis & Prælatis cunctis murmurantibus, sed contradicere non audentibus. Solus Gaufridus Archiep. Ebor. contradicens, clanculo recessit ab Anglia, sed rerum Ecclesiasticarum in suo Archiepiscopatu invasores, anathematis sententia innodavit.

[Note 487: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 212.