Pacis articuli inter R. Henr. & Ludov. R. Fr.A. D. 1217. 3 Id. Septemb. [511] cum ad extremas angustias adactus Lodovicus Gallus, pacem ab Henrico Rege exorasset; conveniunt utrique in insula quadam juxta Stanes, juranteque inter alia Lodovico recessurum se ab Anglia nunquam rediturum; & Henrico Regi omnia jura sua in partibus transmarinis restituturum. Henricus Rex vicissim Legato Papæ & Custodi Regni Guil. Marescallo jurat, quod redderet Baronibus Angliæ & aliis omnibus de regno, omnia jura & hæreditates suas, cum omnibus libertatibus antepetitis, pro quibus discordia fuit exorta inter Jo. Regem Anglorum & Barones.

[Note 511: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 288.

A. D. 1219. Sub Natalitiis Domini [512], Guilielmus Marescallus custos Regis & regni moritur; & Petrus Wintoniensis Episcopus ad hoc munus eligitur.

[Note 512: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 292.

A. D. 1220. Regis 5. 16 Cal. Junii die sancta Pentecostes Rex apud Westmonasterium a Stephano Cantuariensi Archiepiscopo præsente Clero & Populo totius regni (verba sunt Parisii) [513] coronatus. Sed hoc de more annuo.

[Note 513: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 398.

Membrorum truncatio adhuc in usu.A. D. 1222. Die S. Jacobi excitato seditioso tumultu a Londoniensibus [514]. Constantinus author vir magnus in civitate & nonnulli alii a capitali Justitiario Com. Cantii suspendio traduntur, alii truncatis pedibus sive manibus puniuntur.

[Note 514: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 304.

Patent. an. 3. H. III. memb. 5.

Literæ Regis pro Justitiariis de modo puniendi maleficos.Rex dilectis & fidelibus suis Philippo de Ulecot & sociis suis Justitiariis itinerantibus in Comitatibus, Cumberland. Westmerland. & Lancaster. Salutem.