Qui dubitatum fuit & non determinatum ante inceptionem itineris vestri quo judicio deducendi sunt illi qui rectati sunt de latrocinio, murdro, incendio, & hiis similibus, cum prohibitum sit per Ecclesiam Romanam Judicium ignis & aquæ, Provisum est a consilio nostro ad præsens ut in hoc itinere sic fiat de rectatis de hujusmodi excessibus; videlicet quod illi qui rectati sunt de criminibus prædictis majoribus, & de eis habeatur suspicio quod culpabiles sint de eo unde rectati sunt (de quibus etiam licet regnum nostrum abjurarent adhuc suspicio esset quod postea malefacerent) teneantur in prisona nostra & salvo custodiantur, ita quod non incurrant periculum vitæ vel membrorum occasione prisonæ nostræ: Illi vero qui mediis criminibus rectari fuerint & quibus competeret Judicium ignis vel aquæ si non esset prohibitum, & de quibus si regnum nostrum abjurarent nulla fuerit postea malefaciendi suspicio, regnum nostrum abjurent. Illi vero qui minoribus rectati fuerint criminibus, nec de eis fuerint mali suspicio salvos & securos plegios inveniant de fidelitate & pace nostra conservanda & sic demittantur in terra nostra. Cum igitur nihil certius providerit in hac parte consilium nostrum ad præsens, relinquimus discretioni vestræ hunc ordinem prædictum observandum in hoc itinere vestro, ut qui personas hominum, formam delicti, & ipsarum rerum veritatem melius cognoscere poteritis, hoc ordine, secundum discretiones & conscientias vestras in hujusmodi procedatis. Et in hujus rei testimonium, &c. Teste Domino P. Wintoniensi apud Westmonasterium XXVI die Januarii, anno regni nostri tertio.
Per eundem & P. de Burgo Justiciarium.
Eodem modo scribit Domino Bathon. & Glaston. Episcopis, & sociis suis Justic. itinerantibus in Comitatibus Sumerset, & Dorset. Justiciariis itinerantibus in Comitatu Oxon. & Justiciariis itinerantibus in Comitatu Lanc. & Justiciariis itinerantibus in Com. Essex. & Hertford. & Justiciariis itinerantibus in Com. Eborum, & Justiciariis itinerantibus in Com. Bedford. & Bucks, & Domino. H. Lincoln. & sociis suis Justiciariis itinerantibus.
Capitula & sacramentum coram Justiciariis itinerantibus dorso Paten. 3. H. 3. m. 1. p. 31. l. 12. libr. Steph. Segrane in Bedf. Buck. Vid. Hoved. p. 549 & 743.
Magnates petunt libertates Angl. juxta sacramentum Regis.
Rex annuit.A. D. 1223. Regis 8. in Octavis Epiphaniæ [515] Archiepiscopus Cantuariæ, & alii Magnates, Regem Londoniis obtestantur, ut libertates Angliæ, pro quibus bellatum fuit cum patre suo, confirmaret. Asserentes, quod in recessu Lodovici Galli ab Anglia, juratum esset ab ipso Rege, & tota nobilitate regni: quod libertates præscriptas omnes observarent, & omnibus traderent observandas. Guilielmus Briwere, unus e Consilio Regis, respondit: Eas violenter extortas fuisse, nec debere igitur observari. Moleste id ferens Archiepiscopus: Guillielme (inquit) si Regem diligeres, non impedires pacem regni. Quibus Rex pie motus: Omnes (ait) libertates illas juravimus, & omnes astricti sumus, ut quod juravimus observemus.
[Note 515: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 305.
Rex inquirendas præcipit libertates Angliæ.Habito super hoc consilio, misit literas suas ad singulos Vice-comites regni, præcipiens:
Ut per Milites XII. vel legales homines uniuscujusque Comitatus, per sacramentum facerent inquiri, quæ fuerunt libertates in Anglia tempore Regis Henrici avi sui: & factam inquisitionem, ad Londonias mitterent ad Regem in 15 diebus post Pascha.
Normannia detenta, quod libertates Angliæ non conceduntur.A. D. 1223. Mortuo, circa festum S. Petri ad vincula [516], Philippo Rege Francorum, succedit Ludovicus, quem Henricus Rex per solennes Legatos rogat, ut Normanniam ei redderet cum aliis terris transmarinis, sicut juraverat in recessu suo ab Anglia, cum ex assensu universorum Magnatum, pax inter eos esset composita. Sed hoc renuit Ludovicus, asserens juramentum ex parte Henrici esse violatum: tum quod Imprisii sui Lincolniæ capti ad gravissimam redemptionem sunt compulsi: tum autem quod de libertatibus regni Angliæ, pro quibus guerra mota fuerat, (&) quæ in recessu suo concessæ erant, & ab omnibus juratæ; ita actum est, quod non solum illæ leges pessimæ ad statum pristinum sunt reductæ, sed & illis nequiores, per totum regnum Angliæ sunt generaliter constitutæ.
[Note 516: ] [ (retour) ] Ibid. pag. 306.