Decimantur ipsæ segeces.His peractis, sequitur exactio adeo aspera, ut de frugibus venturi Autumni qui adhuc erant in herba, decimarum cogerentur exhibere pretium.

Ad celerem Solutionem res Ecclesiæ venduntur.Urgetur denique solutio repentina, fierique non tantum in denariis pensatis & probatis, sed nuper etiam fabricatis. Calices igitur & sacram supellectilem vendunt Prælati, aut foeneratoribus (quos secum adduxit ipse nuntius) pignori exponunt, ut ad Romani votum omnia fierent, nam sub interdicto omnia periclitabantur.

A. D. 1229. Solus Comitatus Cestriæ liber ab his decimis.Adversus hanc autem decimationem, solus sed viriliter stetit Ranulphus Comes Cestrensis, nolens terram suam in servitutem redigi [526]: Non permisit igitur de feodo suo Religiosos, vel Clericos decimas memoratas conferre, quamvis Anglia & Wallia, Scotia & Hibernia, multaque insuper regna transmarina & longe posita, ad solutionem compellerentur.

[Note 526: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 350.

Sub mense Aprili, A. D. 1230, ad exactionem Regis, Archiepiscopi, Episcopi, Abbates & Priores per Angliam totam, Regi pecuniam dederunt non modicam, quod per eam, subtracta patris sui jura posset revocare in partibus transmarinis. Cives Londinenses pro eodem negotio, ad redemptionem gravissimam sunt compulsi. Judæi etiam tertiam partem suorum omnium, vellent nollent, Regi sub festinatione persolverunt. A. D. 1230. Gravis exactio a Clero Londinens. & Judæis.
Rex ab expeditione Britanniæ, Andegaviæ, Pictaviæ, & Gasconiæ, sat inglorius reversus: quarto jam mense viz. VII Calend. Februarii, A. D. 1231, colloquium init Westmonasterii cum Prælatis & aliis regni Magnatibus: & scutagium exigit trium marcarum pro quolibet scuto, de omnibus qui Baronias tenebant tam Laicis quam Prælatis [527]. Cui Richardus Cantuariensis Archiepiscopus & quidam Episcopi cum eo, audacter resistentes, dixerunt quod non tenentur viri Ecclesiastici judicio subjici Laicorum, cum absque illis concessum fuisset scutagium in finibus transmarinis. Tandem vero post multas hinc inde disceptationes, negotium quantum ad Prælatos reclamantes pertinebat, usque XV Dies post Pascha dilationem accepit; omnes alii, tam Laici quam Clerici ac Prælati, favebant regiæ voluntati. A. D. 1231. Reg. 16. Hen. III. Scutagium 3. marcarum.
Archiep. negat a Laicis censeri.
Defertur ad 15. Paschæ.

[Note 527: ] [ (retour) ] Ibid. pag. 354.

Convenerant Nonas Martii ad colloquium apud Westmonasterium ad vocationem Regis Magnates Angliæ tam Laici quam Prælati, quibus Rex proposuit [528] quod magnis esset debitis implicatus causâ bellicæ expeditionis quam nuper egerat in partibus transmarinis: unde necessitate compulsus, ab omnibus generaliter auxilium postulavit. A. D. 1232. Rex petit auxilium ob Sumptus in bello.

[Note 528: ] [ (retour) ] Ibid. 359.

Quo audito Comes Cestriæ Ranulphus pro Magnatibus regni loquens, respondit, quod Comites, Barones ac Milites qui de eo tenebant in Capite, cum ipso erant ibi corporaliter præsentes & pecuniam suam ita inaniter effuderunt, quod inde pauperes omnes recesserunt: unde Regi de jure auxilium non debebant. Et sic petita licentia Laici omnes recesserunt. Laici ajunt se una militasse, & sic discedunt.