Clerus petit inducias.Prælati vero Regi respondentes dixerunt quod Episcopi multi & Abbates qui vocati erant, non fuerant præsentes: & sic petierunt inducias quousque ad diem certum possent omnes pariter convenire. Præfixus est itaque dies a XV diebus post pascha, ut omnibus congregatis, tunc fieret quod erat de jure faciendum.
Capitalis Justitiarius deponitur.Hubertus de Burgo Comes Cantii & Capitalis Angliæ Justitiarius deponitur: & edicto Regis proclamatum est per Civitatem: ut omnes qui habebant querelam contra Hubertum de quacunque injuria, venirent ad Regem justitiam illico recepturi.
| Convenerunt, A. D. 1232, apud Lambejam ad colloquium in exaltatione S. Crucis coram Rege, Episcopi & alii Ecclesiarum Prælati cum Proceribus regni [529] ubi concessa est Regi pro debitis quibus Comiti Britanniæ tenebatur astrictus, quadragesima pars rerum mobilium, ab Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Clericis, & Laicis, sicut ea habuerunt frugibus congregatis in Autumno, anno regni ejusdem Regis XVI. | A. D. 1232. Reg. 16. 40ma pars bonorum Regi data. |
[Note 529: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 364.
Hub. de Burgo declinat Concilium.Hubertus de Burgo cui datus fuerat a Rege iste terminus ad respondendum super articulis & exactionibus ei impositis, iram Regis nimis habens suspectam, non ausus est hic comparere, sed ad pacem Ecclesiæ confugiens, Meritoniæ inter Canonicos delituit, mortem (ut rebatur) turpissimam sic effugiens. Vide articulos apud Parisium, pag. 363, & in Archæologo nostro.
Ad prædictam autem quadragesimam colligendam, Rex hujusmodi misit literas in singulos Comitatus.
Modus antiquus concedendi, assidendi, & levandi auxilium Regi, quod hodie subsidium dicimus.
Collectores & Assessores.Henricus Dei gratia Rex Anglorum, Petro de Thaneo, Willielmo de Culewurthe, & Adæ filio Willielmi, Collectoribus Quadragesimæ, salutem [530].
[Note 530: ] [ (retour) ] Ibid. pag. 367.
Concessio 40mæ partis.Sciatis quod Archiepiscopi, Episcopi, Abbates, Priores & Clerici, terras habentes quæ ad Ecclesias suas non pertinent: Comites, Barones, Milites, Liberi homines, & Villani de regno nostro, concesserunt nobis in auxilium 40mam partem omnium mobilium suorum apparentium, sicut ea habuerunt in crastino S. Matthæi anno regni nostri XVI. viz de Bladis, carrucis, ovibus, vaccis, porcis, harariis, equis carretariis, & deputatis ad wannagium in Maneriis, Exceptis bonis quæ prædicti Archiepiscopi, Episcopi & aliæ personæ Ecclesiasticæ habent de Ecclesiis Parochialibus, & de Ecclesiis præbendialibus & Præbendis, & terris ad præbendas pertinentibus, & Ecclesias Parochiales spectantibus.