Regni Angliæ;

Quæ ab Ingressu Guilielmi I. usque ad Annum nonum
Henrici III. edita sunt.

Guiliel. I.

An. Dn. 1067, Reg. 1.

Nomen ejus.Guilielmus primus quem alii Comitem, alii Ducem vocant Normanniæ: Forenses & Chronologi Conquestorem (sive a Latino conquirendo, id est, comparando Regnum Angliæ: Sive a Gallico Conquivir, quod est, vel comparare, vel subjugare) Solium iniit 14 die Octob. an. Dn. 1067, excessitque 9 Septembr. an. 1087. hoc est sui Regiminis 20 incompleto.

Ditio.Ditionem ejus sic descripsit Mat. Parisius in An. 1085. Normannia sibi hæreditario Jure pervenerat, Cenomanniam armis acquisierat, Britanniam Armoricanam, acclivem sibi fecerat, in Anglia solus regnabat, Scotiam & Walliam subjugabat; pacis autem tantus amator erat, quod puella auro onusta impune posset totam pertransire Angliam.

Succcessio.Anno eodem (1065) Rex Edwardus Senior [63] jam gravatus, cernens Clitonis Edwardi nuper defuncti filium Edgardum, regio Solio minus idoneum, tam corde quam corpore, Godwinique Comitis multam malamque sobolem quotidie super terram crescere; ad cognatum suum Wilhelmum Comitem Normanniæ animum apposuit, & eum sibi succedere in Regnum Angliæ, voce stabili sancivit. Wilhelmus enim tunc in omni prælio superior triumphator contra Regem Franciæ, & omnes Comites Normanniæ contiguos publice personabat, invictus in armorum exercitio, judex justissimus in causarum judicio, religiosissimusque ac devotissimus in divino servitio. Hinc Rex Edwardus, Robertum Archiepiscopum Cantuariæ legatum ad eum a latere suo direxit, illumque designatum Regni sui successorem, tam debito cognationis quam merito virtutis sui Archipræsulis relatu, insinuabat. De hoc Haraldus major domus regiæ veniens in Normanniam, se Wilhelmo Comiti post Regis obitum, regnum Angliæ conservaturum non tantum juravit, sed etiam se ducturum filiam Wilhelmi in uxorem data fide spopondit.

[Note 63: ] [ (retour) ] Ingulphus. pag. 899 & 900.

Quo Titulo Rex factus.Quo hic titulo Rex evasit Angliæ, cum extraneus esset & (ut vocant) bastardus, non est otiosum indagare. E regio enim Anglorum thoro minime oriundus est, nec agnatione ullus ei aditus. Gradu tamen primo Edouardi Confessoris consanguineus, sed materna linea, non paterna. Duxerat quippe Ethelredus Rex Anglorum Emmam Sororem Roberti Ducis Normanniæ, coelibis, at patris naturalis Guilielmi Conquestoris, & ex illis nuptiis procreatus est Edouardus Confessor, qui patri tamen in regno non successit, sed fratri suo uterino, e Canuto Rege & præfata Emma (Ethelredi aliquando vidua) propagato. Ejecta enim Ethelredi sobole, regni apicem Canutus occupat, Nothumque suum Heraldum Harefoot successorem statuit. Eo mortuo, regnum assecutus est Canutus audax (vulgo Hardi-cnute) filius Canuti Regis atque Emmæ, matris Confessoris: Sed & illo brevi sine liberis decedente, frater ejus Uterinus Edouardus Confessor in solium ejus promovetur. Edouardus prolis spe orbatus, Edgarum Germani sui Edmundi e filio Nepotem, e Pannonia accersitum hæredem scripsit, Adelingumque (alias Clitonem) quod successorem Regni apud Saxones denotabat, salutavit. Tenellum vero atque regno imparem Heraldo Godwini Comitis filio inter Magnates Angliæ potentissimo in tutelam credidit, fidei suscipiens Juramentum. Sed Eadgaro postmodum ut imbelli, abdicato; Robertum [64] Cantuariæ Archiepiscopum in Normaniam mittit, Guilielmumque Ducem quem dum exularet hospirem habuisset & patronum, Regni constituit successorem. Duci insuper Heraldum legat qui (post difficultates aliquot) Rothomagum veniens, fidelitatem ei de regno jurat, mortuoque Edouardo, ipsum in solium evecturum.

[Note 64: ] [ (retour) ] LL. Ed. Conf. cap. 39, append.