Reversus Heraldus, Regem invenit novissimo laborantem morbo: Collectisque suis ab eodem contendit ut se regni institueret successorem. Contradicente vero Edouardo & Guilielmum præterea iterante, vehementius reclamant Heraldus & Cognati: Sic ut animo turbato Rex ad parietem versus [65], faciant (inquit) Angli prout volunt, Ducem sibi aut Regem, vel ut alii referunt [66] sicut tu eos attulisti sic & idem delegatum habes. Ænigmatice, sed quod ad Ducem Normanniæ potius referatur, qui Edouardum exceperat exulantem, pluribusque conservatum annis, regno hunc tandem exhibuerat [67].

[Note 65: ] [ (retour) ] Breviar. Monast. de Bello.

[Note 66: ] [ (retour) ] Promissum.

[Note 67: ] [ (retour) ] Asseritur donationem istam robore caruisse, tum quod a Rege facta esset in lethali lecto, tum & sine Baronagii sui communi assensu ut Matth. Paris in anno 1257, pag. 912, lib. 32.

Defuncto vero Edouardo Confessore, Heraldus sine mora regnum occupat, exutis simul tribus justioribus hæredibus: Naturali scilicet, legitimo & adoptivo. Horum duos potentissimos, Suanum Regem Daniæ, & Guilielmum Ducem Normanniæ, tertium omnibus potiorem sed ephebum, atque inopem, a tutore perfide destitutum, & qui partes ejus tueretur non habentem, Eadgarum Adelingum.

Erat Swanus Canuti Regis filius naturalis hoc est, Nothus, (quod apud gentes boreales in hæreditate obeunda parum obfuit, successitque ideo in regnum Daniæ) frater item Heraldi Harefoot, Canuti audacis, & Edouardi Confessoris Regum Angliæ, fuissetque proculdubio Jus illius sat laudabile si adversus Heraldum invasorem sat foeliciter dimicasset. Sed hic in partibus Angliæ borealibus cum ingenti fusus est exercitu. Solum igitur jam Normannum habuit Heraldus inimicum formidabilem cui poenas luens suæ perfidiæ, regnum jure debitum in Hastingensi prælio resignavit.

Sic Regnum Angliæ juris titulo non subactoris assecutus est Normannus, atque inde Conquereur quasi Purchacesour appellatus est. Conquestus enim in antiquis chartis illud notat [68] quod jure hæreditario non habemus a parentibus, sed quod labore comparatum est vel parsimonia. Hanc imperiti differentiam ignorantes Conquestorem pro subactore intellexere abusuque vocis novam extorsere significationem, quæ antiquis nusquam reperitur.

Sed quoniam de bastardis hæreditatem adeuntibus mentionem fecimus, a re non fuerit plura aliquot his attexere. Apud Boreales enim populos, a legitimis olim vix sunt discriminati. Sic Heraldus Harefoote (ut Swanum taceam) e sutoris calcearii filia oriundus in regnum Angliæ irrepsit, & Guilielmus Conquestor in ducatum Normanniæ, qui alioquin ad Dominum féodalem Henricum Regem Franciæ ob hæredis masculi defectum ransiisset. Refert tamen Chronicon de Bello, Guilielmum Nothum ab Henrico Rege in successionem Normanniæ ideo susceptum, quod Robertus Dux Normanniæ pater Guilielmi ab Henrico postulatus ejusdem filium post natum in Regem Franciæ suscepisset. A borealibus etiam in austrum transmigrantes Longobardi, morem hunc in Italiam traduxere, ut inter filios legitimos portionem licet non æqualem naturales sortirentur, quod in suis claret Legibus. Sed de hoc Hovedenum audi [69]. Est autem sciendum quod consuetudo regni Norwegiæ est usque in hodiernum diem, quod omnis qui alicujus Regis Norweiæ dignoscitur esse filius, licet sit spurius, & de ancilla genitus, tantum sibi jus vendicat in regnum Norweiæ, quantum filius Regis conjugati, & de libera genitus; & ideo fiunt inter eos prælia indefinenter, donec unus eorum vincatur & interficiatur.
Bastardi idem Jus quod legitimi habens apud Boreales.
Et apud Longobardos.

[Note 68: ] [ (retour) ] Vide Cod. LL. antiqu. Cap. Ludov. ad Legem Salicam § 2, & Glossar. ibidem, in voce Conquisitum. Vide & Hier. Bignonii Formul. ad Marculph. pag. 435.

[Note 69: ] [ (retour) ] Lib. 2, tit. 14, l. 2, &c. in anno Dom. 1194, pag. 147.