Etiam a Comitibus, præter Herefordenses, imposita.Exemplo Regis sævitum etiam est a Comitibus (penes quos & forum Comitatus fuit, & totius Comitatus administratio) in pagenses suos: adeo ut in quibusdam provinciis, ob parvam occasiunculam in transgressione præcepti herilis, 20 vel 25 solidi pendebantur; ut refert Malmesberius [90]. Hoc vero indignatus Guilielmus filius Osberni Comes Herefordiæ, qui Normanniæ Ducem ad oppugnandam Angliam ante alios omnes maxime incitaverat juveratque, legem inter suos tulit Herefordenses; ut nullus miles, pro qualicunque commisso, plus 7. solidis solveret.
[Note 90: ] [ (retour) ] Malmes. in Wil. I, pag. 105.
Mulctarum autem asperitatem ademit postea Henricus I. ut infra videris in Charta sua Libertatum Angliæ.
Chartæ.Instrumenta, quibus transferuntur [91] prædia breviori methodo, & multo magis concinna, quam Saxonica, exhibuit: & Chartæ jam inde, non ut antea Chirographa appellantur: nec vernaculo, ut apud plerunque Saxones, sed Latine conscribuntur, Warrantiæ clausulam prius haud notam continentes.
[Note 91: ] [ (retour) ] Ingulph. 901.
Sigilla.Introducitur jam & Sigillorum ratio [92], Saxonibus non in usu. Saxones enim crucibus sæpe aureis & sacris aliis signaculis (quæ interdum Thaumata appellabant) sua subscriptis Chirographa confirmarunt, testium adhibentes magnam multitudinem, quam Normanni contraxerunt. Reperio tamen Saxonum aliquot Reges, nempe Edouardum Confess. & superiori ævo Edgarum, sigillis usos esse.
[Note 92: ] [ (retour) ] Ingulph. ibid.
Traditio Saisinæ.Et cum Saxones traditione gladii Domini sui, galeæ, cornu, crateræ, calcaris, strigilis, arcus, interdum & sagittæ, prædia cederent absque scripto; Normannis potius fuit per chartam facere, cessionemque prædiorum traditione cespitis, domorum annulo ostii testificare. Mos uterque in lege valet feodali, sed hæc investitura propria dicitur, illa impropria: sub initio tamen Guilielmi Conq. in usu mansit, annis vero posterioribus ire coepit in desuetudinem.
Angli spreti.Normanni autem tantum tunc (inquit Ingulphus) [93] Anglicos abominati sunt, ut quantocunque merito pollerent, de dignitatibus pellerentur: & multo minus habiles alienigenæ, de quacunque alia natione quæ sub coelo est, extitissent, gratanter assumerentur.Idiomatis & linguæ mutatio. Et ipsum etiam idioma tantum abhorrebant, quod leges terræ, statutaque Anglicorum Regum, lingua Gallica tractarentur, instituit.
[Note 93: ] [ (retour) ] Ingulph. ibid.