Pueros Gallice docendos.Et pueris etiam in scholis principia literarum Grammatica, Gallice & non Anglice traderentur. De hoc Robertus Halkot Dominicanus, qui obiit 14. E. III. Narrant historiæ, quod cum Willielmus Dux Normannorum regnum Angliæ conquisivisset, deliberavit quomodo linguam Saxonicam posset destruere & Angliam & Normanniam in idiomate concordare: Et ideo ordinavit, quod nullus in curia Regis placitaret, nisi in Gallico: & iterum, quod puer quilibet ponendus ad literas addisceret Gallicam, & per Gallicam Latinam, quæ duo hodie observantur. Ut modus etiam scribendi Anglicus omitteretur, & modus Gallicus in chartis & in libris omnibus admitteretur.

Cognomina introducta.Introducuntur jam etiam nomina gentilitia, quæ & Cognomina appellantur. Hactenus enim Angli, more Græcorum & Germanorum, simplici usi sunt nomine, atque hoc in baptismate imposito. Licet enim nonnulli apud Saxones alias reperiantur binomines, ut Edgar Etheling, Edmundus Ironside, Osgat Clappa, & hujusmodi; de more tamen hoc non factum est, sed ab insigni quopiam accedente. Post adventum autem Normannorum cooptare coeperunt sibi cognomina, alii a loco suæ habitationis (ut nobiliores plurimi) alii ab officio, professione, artificio, ministerio; alii ab animæ corporisve qualitatibus, & quibusdam notis, &c. quæ omnia licet primo essent personalia, & individuo cuipiam contingentia; paulatim tamen ad sobolem transiere, factaque demum sunt gentilitia.

Et Arma gentilitia.Hoc item seculo (incertum sub quo Rege) emicare coeperunt insigniendi Symbola, quæ Arma vocant: primoque (ut Cognomina) tantummodo fuisse personalia, sed ad filios cum patris armatura postea delata, eveniunt tandem gentilitia.

In re Ecclesiæ hæc de novo instituit etiam [94] Guilielmus I.

[Note 94: ] [ (retour) ] Eadmer. Monac, pag. 6.

Ut nemo in omni dominatione sua constitutus, Romanæ urbis Pontificem, pro Apostolico (id est, Papa legitimo) nisi se jubente, reciperet; aut ejus literas, si primitus ei non ostensæ fuissent, susciperet. Papam non suscipiendam, nisi Rege approbante.

Nec Constutitiones Archiepiscopi.Primatem regni sui, Archiepiscopum Cantuariensem seu Dorobernensem, si coacto generali Episcoporum consilio, præsideret, Rex non sinebat quicquam statuere, aut prohibere, nisi quæ suæ voluntati accommoda, & a se primo essent ordinata.

Nec Barones plectendos ab Episcopis.Nulli--Episcoporum suorum concessum iri permittebat, ut aliquem de Baronibus suis seu Ministris, sive incesto, sive adulterio, sive aliquo capitali crimine denotatum, publice nisi ejus præcepto implacitaret, aut excommunicaret, aut ulla Ecclesiastici rigoris poena, constringeret.

Rex Guil. crudelis.Erat humilis Dei servientibus [95], durus sibi resistentibus. Posuerat namque Consules & Principes in carcerem; Episcopos & Abbates possessionibus suis privaverat; fratri quoque non pepercerat, nec erat qui resisteret.

[Note 95: ] [ (retour) ] Hunting. pag. 371.