Auferebat quoque potentissimis etiam auri & argenti millia.
Ad castella solus omnes fatigabat construenda.
Poena Cervum capientis.Si cervum caperent [96] aut aprum, oculos eis evellebat, nec erat qui obmurmuraret. Amavit autem feras tanquam pater esset earum, &c.
[Note 96: ] [ (retour) ] Hoc & Matt. Par. pag. 11.
Poena homicidæ.Si aliquis quempiam quacunque de causa peremisset, capitali subjacebat sententiæ.
Poena oppressoris.Si aliquem vi oppressisset genitalibus privabatur armis.
De Terminis Juridicis, & duodecim virali Judicio.Quoad illa quæ Polydorus asserit; pacis Justitiarios, & dierum Juridicorum distinctiones, Terminos appellatas, examenque per xii Juratores, quod is terribile duodecimvirale Judicium vocat, a Conquestore fuisse instituta, fallit sine dubio vehementer [97]. Justitiarios enim istos ante imperium Edouardi III. id est, duobus annis serius, initium accepisse, in Archæologo nostro clarum fecimus. Terminos autem multo ante ingressum Conquestoris, e scitis Canonum (quæ Episcopum non laterent) oriundos, vim a Danis Saxonicisque Regibus consecutos esse, monstrant foedus Edouardi senioris & Guthruni; synodus Ænhamensis sub Ethelredo; & Leges Canuti & Edouardi Confessoris c. 3. Duodecimviralem primo Juratam Anglo-Saxonibus innotuisse, evincunt sub Ethelredo Rege Senatus Vanetingensis, cap. 4. & Consulium de Monticolis Walliæ, cap. 3. Licet etiam Guilielmus Conquestor statim post subactam Angliam XII Juratores e singulis Comitatibus ad leges patrias inquirendas dictandasque conscribi faceret: in criminosis tamen decernendis vix usquam reperiri puto aut eum successoremve ejus aliquem ante Henricum II. duodecemvirale judicium exercuisse, rarius equidem & ipsos Saxones. Frequentissimum enim sub his seculis examen fuit, id quod judicium Dei appellabant, hoc est, Ordalium aliaque sortilegia, in quibus Normannis nostris summopere Duellum placuit, ipsis & Glanvilla nostra Legem apparentem nuncupatum.
[Note 97: ] [ (retour) ] Avant le Conquérant, les questions se décidoient par des Jurés, mais avec des formalités bien différentes de celles que ce Prince prescrivit après la Conquête. Voyez Arth. Duck. L. 2, nº 26, pag. 318.
Hic sequuntur in MS. Spelmanno Chartæ Regis Willielmi Conquestoris de quibusdam statutis, ex Rub. Libr. Scacc. fol. 162.
| Charta Regis Willielmi Conquest. de Legibus boni Regis Edouardi Conf. stabiliendis; facta in vit. ante An. ejus 4. Domini nostri 1070, precibus Willielmi London. Episcopi, qui dicto anno obiit. | Charta R. Guil. de Legibus Edov. Regis. |