Nec sitis est exstincta prius, quam vita, bibendo.

Inde graves multi nequeunt consurgere, et ipsis

Immoriuntur aquis: alius tamen haurit et illas.

Tantaque sunt miseris invisi taedia lecti;

Prosiliunt: aut, si prohibent consistere vires,

Corpora devolvunt in humum, fugiuntque penates

Quisque suos: sua cuique domus funesta videtur.

Et quia caussa latet, locus est in crimine. Notis

Semanimes errare viis, dum stare valebant,

Adspiceres; flentes alios, terraeque jacentes,