Horrida paedore, et pannis coöperta perire

Corporis inluvie: pellis super ossibus una,

Ulceribus tetris prope jam, sordique sepulta.

Omnia denique sancta deùm delubra replerat

Corporibus mors exanimis, onerataque passim

Cuncta cadaveribus caelestûm templa manebant.

Hospitibus loca quae complerant aedituentes.

Nec jam relligio divûm nec numina magni

Pendebantur: enim praesens dolor exsuperabat:

Nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,