[76.] Archivio di Stato in Firenze cit., Medio èvo, I, 403: «Fabbricasi la galea, se vi si attende con diligenza.... in giorni sessanta, havendo però tutto il legname pronto.... benchè dichino che il principe Doria ne fece fare una in ventisette giorni.»
[77.] Archivio ut sup.: «Dilectis filiis etc. Intelleximus non solum a dilecto filio Galeatio Fanello, concive et oratore vestro, quem pluries et vidimus et audivimus libenter, sed etiam a ven. fratre Antonio archiepo Sipontino, Cameræ Aplcæ generali auditore, qui proximis diebus isthic fuit, quo in statu esset fabrica iam murorum istius nostræ civitatis, quam triremium quæ apud vos jussu nostro construuntur: fuerunt nobis gratissima omnia quæ illi retulerunt, et vestram in omnibus diligentiam et studium probamus atque laudamus. Verum quia parum esset rem aliquam strenue cœpisse, nisi illa pari diligentia perficeretur et perduceretur ad optatum exitum, de eadem diligentia et sedulitate vestra confisi committimus vobis ut dictas triremes de oportunis omnibus remis, ancoris, velis, antennis, arboribus, armamentis, et aliis rebus necessariis ad navigandum ea qua fieri poterit majori celeritate, et quo minori potest sumptu provideatis; ita ut cum necesse fuerit nihil obstet quo minus illis uti possimus. Nos providebimus de pecuniis ad id necessariis; et interim ut ea comodius exequi possitis scripsimus dilecto filio istius provinciæ nostræ Thesaurario ut solvat statim vobis ducatorum auri de Camera mille pro parte sumptus dictarum triremium, successiveque benigne præbebimus reliqua necessaria.»
«Datum Romæ apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris die IV decembris, MDIX. Pont. Nri. Anno VII. — Sigismundus.»
[78.] Petrus Bizarus, Historia genuensis, in-fol. Anversa, 1579, p. 425: «Anno 1508 aliqui turcici myoparones sinum Lugusticum mirifice inquietarunt, et descensione in continentem facta, justa Dianum oppidum, duobus mille pass. a mari distans, haud pænitendam prædam abegerant.... Sed indigenarum viribus, male mulctatis hostibus, ut reprimerentur factum fuit.»
Raynaldus, an. 1508, n. 27.
[79.] Senarega, De rebus genuens. S. R. I., XXIV, 600: «Anno 1509 Mauri hac æstate admixti Turcis littus Romanum et mare Tuscum infestarunt: duæque biremes maurorum unam Pontificis triremem cæperunt, altera in fugam versa.»
Bizarus cit., 426: «Non procul ab Ostia iidem Piratæ alteram triremem pontificiam facili negotio intercepere.... alteram vero in fugam conjecerunt.»
Giustiniani cit., 265, F.: «Mori e Turchi rovinarono in quest'anno 1509 la navigazione et in spiaggia romana pigliarono una delle due galere dalla guardia del Papa, l'altra se ne fuggitte.»
Raynaldus, Anno 1508, n. 27 (per errore di anticipazione come avverte il Manzi): «Id in anni sequentis æstatem 1509 referendum esse:»
[80.] Andreas Mocenigus, Bellum cameracense, in-12. Venezia, 1525, p. 44: «Dux Ferrariæ rhodiginum Pollesinem cœperat, et amplius terra marique infestus erat.»