«Capitula Capitanei triremium. — In nomine Domini, amen. Anno millesimo quingentesimo undecimo, indictione XIV, die vero decimoquinto mensis septembris pontificatus, SSmi in Xto patris et domini nostri, domini Julii divina providentia papæ secundi anno octavo. Cunctis pateat evidenter et sit notum per hoc præsens publicum instrumentum, quod infrascripta sunt pacta conventiones et capitula, inita facta firmata et stabilita inter rev. in Xto patrem et dominum Laurentium de Flisco epum Escalon. vicecamerarium, et in Camera aplica remi in Xto patris ad dni Raphaelis epi Ostien. car. s. Georgii dni Papæ camerarii locumtenentem, cum præsentia consensu et voluntate revm. patrum P. Orlandi electi Mazaren. præfati S. D. N. thesaurarii generalis, Ferdinandi Ponzetti decani, Philippi de Senis prothonotarii, Laurentii Pintii ejusdem S. D. N. datarii, Francisci Armellini, et Johanis de Viterbio, Cameræ aplicæ clericorum præsidentium, simul in uno loco audientiæ congregatorum et super rebus Cameræ aplicæ consultantium, et deliberantium, vice et nomine præfati S. D. N. et Cameræ aplicæ, speciali mandato ipsis a S. D. N. vivæ vocis oraculo super hoc facto, inter eos ex una, ac dominum Joannem de Blasia partibus ex altera, pro seipsis agentes stipulantes et capitulantes de et super custodia maris et splagiæ romanæ, solemni stipulatione interveniente per singula capitula repetita, videlicet.

»I. In primis quia præfatus rev. Dominus vicecamerarius et locumtenens de consensu et voluntate ac nomine supradictis conduxit præfatum dominum Joannem de Blasia custodiæ prcedictæ, scilicet a Terracina ad montem Argentarium, totam splagiam romanam includentibus et comprehendentibus, cum duabus galeis, qualibet vigintinque banchorum, et cum duobus brigantinis quolibet quindecim banchorum, in quibus sint homines ad minus quinquaginta pro qualibet galea, et triginta pro qualibet brigantino, liberi et expediti ad bellum navale, una cum nautis et ciurma ad id necessariis: et hoc pro duobus annis proxime futuris et deinde ad beneplacitum S. D. N. inchoandis a die qua faciet monstram in faucibus Ostiæ, seu ubi prefata Sanctitas sua voluerit, quod beneplacitum renovatum non censeatur nisi per quatuor menses posteaquam aliqua pars prædictarum a prædicta conducta discedere velle declarverit.

»II. Item prefatus Dnus vicecamerarius et locumtenens, quo supra nomine, promisit eidem Joanni pro ejus et prædictorum hominum et nautarum stipendio dare et consignare, durante dicta conducta, omnia emolumenta et introitus Directi, videlicet duorum pro centenario, quod impositum fuit et colligitur pro hujusmodi custodia, juxta consuetudinem et ordinationem desuper factam per Cameram aplicam, et ex nunc dictum Directum assignavit ei, currendum a die monstræ per eum faciendæ, quod possit exigere ad ejus voluntatem et petitionem, ultra quod pro dicto stipendio nihil aliud petere possit.

»III. Item præfatus R. D. vicecamerarius et locumtenens, de voluntate et nomine quibus supra, concessit eidem Joanni quod quandocumque contingat ipsum comprehendere aliquem conducentem granum extractum ex portubus et locis S. R. E. mediate vel immediate subjectis sine bulletta et licentia dohanerii tractarum aut ejus legitimi substituti per quam non indicaverit solvisse dohanerio vel substituto prædictis jura dohanæ, eo caso ipse Præfectus possit et sibi liceat levare et auferre dictum granum, et illius medietatem retinere pro se, et aliam medietatem fideliter consignare Cameræ apostolicæ et similiter et omnibus et singulis rebus bonis et mercantiis, quos in fraudem et contra prohibitionem ac contra bandum asportari deprehenderit.

»IV. Item promisit et concessit præfato Præfecto in predam omnes et singulos piratas, turbatores et alios mare ipsum infestantes cum eorum navigiis rebus et bonis ubicumque illos reperire invadere capere et habere poterit. Et si forte aliqui ex ipsis piratis et turbatoribus ad portus terras et loca prædicta S. R. E., ipso Præfecto eos persequente, et fugati ab eo, diffugerent, officiales et homines locorum eos capere et consignare debeant et teneantur in manibus ipsius Præfecti, et ad ejus arbitrium et potestatem.

»V. Item præfatus R. D. vicecamerarius et locumtenens, de volontate et nomine quibus supra, obtulit et promisit ei omne oportunum auxilium et favorem per quascumque terras et loca S. R. E. subjecta contra quoscumque ei et ejus genti adversantes; mandans ex nunc omnibus et singulis officialibus et personis dictorum locorum ut ad omnem ipsius Præfecti requisitionem oportunis sibi favoribus et auxiliis assistant.

»VI. Item præfatus R. D. vicecam. et locumt. ut supra concessit dicto Præfecto, quod si ipse insequeretur aliquem piratam, perturbatorem, et infestatorem predictum, qui receptarentur in aliquo portu seu loco extra terras et loca præfatæ S. R. E. ita quod eos capere non posset, et incolæ portus et loci illius ei consignare nollent, liceat ei exercere contra eos represalias, quas ex nunc eidem Præfecto concedit, donec illis qui a dictis piratis et infestatoribus damnum passi fuerint prius fuerit satisfactum, et de receptione et impedimento hujusmodi constare fecerit. Sed ipsas represalias exequi non possit, nisi prius ab eadem Camera apostolica concessum fuerit. Et quidquid ipse Præfectus vigore dictarum represaliarum cœperit et ad ejus manus pervenerit tam per mare quam per terram fideliter assignet in Camera apostolica pro satisfactione eorum qui damnum passi fuerint.

»VII. Et e converso supradictus dominus Johannes præfectus promisit cum duabus galeis et brigantinis duobus ad eum pertinentibus, ut præfertur bene armatis, custodire, tueri et defendere dictam splagiam, a prædicta civitate Terracinæ usque ad dictum montem Argentarium, ab omnibus et singulis piratis, latronibus, invasoribus et perturbatoribus, omnesque et singulos tam ad almam Urbem quam ad alia loca S. R. E. mediate vel immediate subjecta venientes, indeque recedentes cum eorum navigiis lignis bonis rebus et mercibus.

»VIII. Item promisit idem Præfectus solvere de suo omne damnum et robariam quæ in aliquo loco maris præfati quomodocumque evenerit, etiamsi ipse Præfectus in eo loco non adesset, dummodo locus ipse in terminis et finibus prædictis ex quacumque parte comprehensis existat; si piratæ et prædatores hujusmodi majorem numerum galearum et brigantinorum et armatorum in eis existentium non habuerint, ita quod ipse Præfectus propter majores vires ipsorum piratarum et depredatorum majorem numerum galearum et brigantinorum habentium eos invadere et aggredi rationabiliter non valuerit, ut cum illis congrediatur eo usque confligendo aut cum effectu insequendo: ita quod super hujusmodi damnorum refectione nullam aliam habeat excusationem nisi quod damna ipsa habentes majorem numerum galearum et brigantinorum perpetraverint, de quo constare debeat in præfata Camera, cujus judicio præmissa in eventu decidentur et determinentur.

»IX. Item promisit prænominatus Præfectus ad præmissum effectum retinere duas galeas, quamlibet vigintiquinque banchorum; et duos brigantinos quemlibet quindecim banchorum ad se pertinentes et de suo emptos sive fabricatos, in quibus, absque ciurma necessaria, sint ad minus quinquaginta homines in qualibet galea, et triginta, in quolibet brigantino, bene armati ad usum classis, videlicet cum bombardis, balistis, partesanis, ronchonibus, lanceis longis, ramponibus, rotellis, targonibus, cœterisque armis et armamentis ac munitionibus necessariis et opportunis tam ad defendendum quam ad offendendum, ac numerum dictorum hominum ad minus, qui sint et bene armati et in hujusmodi expeditione assueti, apti, et practici.