»X. Item promisit et se obligavit facere monstram toties quoties per præfatam Sanctitatem suam seu per Cameram apostolicam, et ubicumque requisitus fuerit.
»XI. Item promisit ponere in terram quinquaginta vel plures homines ad omnem requisitionem SSmi D. N. et Cameræ apostolicæ.
»XII. Item promisit et se obbligavit quod si contingat aliquem per prædictum mare navigantem, aut ejus navigia, a piratis cursariis et turbatoribus prædictis capi aut depredari aut impediri, ipse Præfectus omni diligentia curabit invasores et piratas hujusmodi per mare et loca quæcumque persequi, et prædam eripere, et ab eis prædam sic ereptam ac navigantes et nautas cum ea captos detinere et recuperare, illamque fideliter propriis dominis et patronis restituere, ipsosque captos et recuperatos hujusmodi ad locum tutum reducere, sine mercedis aut prætii alicujus receptione. Alias si recuperationem et restitutionem prædictas cum effectu non fecerit, omni excusatione cessante, sicut promisit et solemniter se obligavit, omnia damna illis qui in prædictis locis a piratis et aliis invasoribus, ut præmittitur, passi fuerint, de suo efficaciter reficere, ita ut damnum passis integre satisfaciat; et Camera apostolica a prædicto onere omnino sit libera, et ipsam a prædictis indemnem penitus præservare sit obligatus, nisi ipsi piratæ et invasores majorem numerum galearum et brigantinorum et armatorum in eisdem existentium habuerint, de quo constare debeat, ut in aliis primis capitulis expressum fuit in Camera prædicta.
»XIII. Item ipse Præfectus promisit, sub pœna duorum millium ducatorum, durante conducta prædicta, dictis galeis sive brigantinis pro vectura aliqua sive mercium sive rerum ad quemcumque locum devehendarum, aut pro aliquo naulo, non uti.
»XIV. Item promisit et se obligavit quod tam in æstate quam in hyeme statio sua erit apud portum Civitevetulæ, vel ad fauces Ostiæ, seu in aliis portubus et locis S. R. E. in mari prædicto, scilicet inter Terracinam et montem Argentarium, ad hoc ut promptius invadentibus prædicta loca obsistere, et ad almam Urbem venientes sive ab ea et ab alis locis prænominatis discendentes defendere possit.
»XV. Item teneatur dictus Capitaneus repræsentare dictas galeas et brigantinos suos ad omnem requisitionem SSmi D. N. vel Cameræ ad fauces Tyberiis vel ubi Sanctitas sua mandaverit, ita fulcitas sicut recepit sub pœna decem millium ducatorum, ad quam fidejussores expresse teneantur.
»XVI. Item promisit et se obligavit quod nec ipse neque alius de ejus comitiva et gentibus aliquid capiet a navigantibus, etiamsi dono offeratur, alioquin puniatur arbitrio Cameræ.
»XVII. Item promisit habere et tenere amicos Sanctitatis suæ et S. R. E. pro amicis, et inimicos pro inimicis, cujuscumque status, gradus, et præminentiæ fuerint.
»XVIII. Item sanctitas D. N. promisit eidem Præfecto consignari facere homines in terris Ecclesiæ damnatos ad mortem naturalem, prout Sanctitas sua eligi mandabit, qui sic electi et consignati solum per annum retineri possint in dictis galeis, nisi aliter de voluntate ejusdem Sanctitatis suæ fuerit decretum.
»XIX. Item prædictus Capitaneus sive Præfectus promisit et se obligavit quod si ei per sanctitatem D. N. vel per Cameram præfatam comodatæ fuerint galeæ prædictæ et brigantini, quas et quos retenturus est ad prædictam custodiam, illas et illos ad omnem requisitionem Sanctitatis suæ et Cameræ prædictæ illesas et integras, et prout erant tempore factæ accomodationis prædictæ restituere. Et nihilominus si tempore restitutionis prædictæ adhuc conducta sua duraverit, promisit et se obligavit habere duas galeas et duos brigantinos de suo fabricatos et ad prædictam custodiam bene instructos et armatos ut supra dictum est.