Si te proverbia tangunt,
Mense malas Maio nubere vulgus ait.

[427] Op. cit., ultima edizione, sotto la voce Burghenglish: «Burghenglish, Rastallo vetus est Consuetudo in Burgo veteri, in quo, si pater relictis pluribus filiis decedat, secundogenitus ei solummodo succedit in terris et tenementis, quibus saisitus erat in burgo, cum decessit, vi istius consuetudinis; quam etiam locum habuisse in familia Hœstratam auctor est Ludovicus Guicciardinus in Descr. Belgii. Ea autem Lex obtinet in Comitatu et urbe Nottinghamensi, ut habet Christoforus de S. Germano in Dialogo de Legibus Angliæ cap. VI: Natu Minimus domicilium principale habebit, in Leg. Hoeli Boni ed. Wotton, pag. 346 Quem usum in pluribus locis viguisse testantur Mittermaier, princip. Jur. Germanici.

[428] Cfr. la mia Storia dei viaggiatori Italiani nelle Indie orientali. Livorno, 1874.

[429] Cfr. l'inno 85.º del 10.º libro del R'igveda.

[430] Cfr. ib. e il lib. 14.º dell'Atharvaveda, presso gli Indische Studien di Weber, V.

[431] Cfr. Chéruel. Op. cit.

[432] Op. cit. — «Sciendum est (così nelle Leges Scoticæ, lib. IV, cap. 31) quod secundum asisam terræ, quæcumque mulier fuerit, sive nobilis, sive serva, sive mercenaria, Marcheta sua erit una juvenca, vet 3 solidi, et rectum servientis 3 denarii. Et si filia liberi sit, et non domini villæ, Marcheta sua erti una vacca, vel 6 solidi; et rectum servientis 6 denarii. Item Marcheta filiæ Thani vel Ogetharii, 2 vaccae vel 12 solidi.... Item Marcheta filiæ Comitis, est Reginae, 12 vaccae.» In quem locum sic Skeneus (l'editore delle Leges Scoticae): «March equum significat prisca Scotorum lingua. Hinc deducta metaphora ab equitando, Marcheta mulieris, dicitur virginalis pudicitiæ prima violatio et delibatio, quæ ab Eveno rege, dominis capitalibus fuit impie permissa, de omnibus novis nuptis, prima nuptiarum nocte. Sed et pie a Malcolmo III sublata fuit, et in hoc capite certo vaccarum numero et quasi pretio redimitur.» — «Nemo (così le Leges Hoeli Boni Regis Valliae cap. 21) feminam det viro, antequam de mercede domino reddenda fidejussorem accipiat. Puella dicitur esse desertum Regis et ob hoc Regis est de ea amachyr (pretium virginitatis) habere» — «Scribit præterea vir doctissimus Daniel Pabebrochius ad Vitam S. Foranni Abbatis Walciodorosensis, eam præstationem pro redemptione primæ noctis nuptiarum a servis glebae exigi etiamnum a praediorum dominis in Belgii, Frisiae ac Germaniae aliquot tractibus: ad quam etiam consuetudinem referendum illud videtur, quod olim Ambianensis Episcopus in suos dioecesanos jus sibi competere asserebat, videlicet ut iis qui noviter nuptias inierant, tribus prioribus noctibus post earum celebrationem una non liceret, nisi certa pecuniæ summa ei persoluta; quod quidem (prohibitum Litter. Philippi VI anni 1336 et Caroli VI anni 1338) tandem penitus abrogatum fuit Abbavillensium petitione Aresto Parlamenti Parisiensi 19 Martii anno 1409; nisi forte id juris sibi arrogarit Episcopus, quod Concilio Carthaginiensi IV, can. 13 «sponsus et sponsa, cum benedictionem acceperint eadem nocte pro reverentia ipsius benedictionis in virginitate permanere» jubeantur — Oblinuit et in Galliis nostris pessima Marchetae consuetudo sub nomine Cullage vel Culliage, ut in hac voce observat D. De Lauriére in Gloss. juris Gallici ex Instrum. ann. 1507 cap. de Reditu Baroniæ S. Martini le Gaillard: «Item a le dit seigneur (le comte d'Eu) audit lieu de Saint Martin droit de Cullage quand on se marie.» Singulare autem factum hoc de re refert Boerius Decis. 297 num. 17: «Ego vidi in curia Bituricensi coram Metropolitano processum appellationis in quo rector seu curatus parochialis prætendebat ex consuetudine primam habere carnalem sponsae cognitionem, quae consuetudo fuit annullata, et in emendam condemnatus. Et pariter dici audivi, et pro certo teneri, nonnullos Vasconiæ dominos habere facultatem prima nocte nuptiarum suorum subditorum ponendi unam tibiam nudam ad tatus neogamae cubantis, ant componendi cum ipsis.» Eamdem hanc consuetudinem extitisse apud Pedemontanos, quam Cazzagio vocabant, testis est Historia Sabaudiæ. — Huius moris appendix est quod legitur in Pacto ann. 1318 inter. Joan. de Berbigny dom. de Dercy et habitatores ejusdem villæ ex Reg. 59 Chartoph. reg. 150: «Se aucuns de mourans en ladite ville de Dercy, il devoit et estoit tenut à amener sa famme de au giste en la devant dite ville de Dercy, la nuit que il s'esposoit, et se famme de Dercy se marioit à aucun de dehors, elle devoit et estoit tenue à gesir a Dercy la nuit qu'elle esposoit.» Mi sembra finalmente un resto del jus primæ noctis il tributo di una moneta d'oro che presso il Chronicon Poloniæ di Boguphalus, il tedesco, figlio del re, reclama da Walther, il robusto, che porta via Ildegonda (Heldegund) e da quanti altri passeranno con una vergine.

[433] Cfr. Bandello, p. terza, nov. 54.ª

[434] Trento, 1856; il documento, a proposito de' diritti abusivi assunti dal tiranno Gundebaldo e suoi antecessori, si esprime così: «Item quod hangarias et honera ab ipso Patre et Avo suis sibi factis in totum tollantur et cassentur uti sunt... et fruictiones primæ noctis de sponsabus.»

[435] Passeggiate nel Canavese.