Atque beata nimis, sudaeque in cardine sedis.

Aer laetus ibi, semperque in luce futurus,

Lenis et aspirans vitalia flamina ventus.

Omnia fert foecunda, solo praedivite, tellus;

Flores in pratis flagrant, et purpura campis

Omnia praerutila miscet non invida luce.

Flos alium laetus suo lumine vestit amictus,

Roscidaque hic multo variantur semine rura,

Et roseis nivea crispantur floribus arva.

Nescitur quibus usque locis felicior aura,