[526]. Ap. Pertz, Monumenta Germaniae, Scriptores, t. V, p. 458.

[527]. Cum autem modicum precederent, uiderunt domum mirabiliter ornatam, cuius parietes et omnes structure ex auro erant et argento et ex omnibus lapidum preciosorum generibus; sed fenestre ibj non erant nec hostium, tamen omnes qui intrare uolebant intrabant. Erat uero domus intus tam splendida ac si non dico unus sol sed quasi ibi soles multi splenderent. Verum ipsa domus erat ampla nimis atque rotunda, multis columpnis fulta, et cum auro et lapidibus preciosis totum corpus eius uestibulum erat stratum. Cum autem illa anima in talibus delectaretur edificijs, circumspiciens uidit unum sedile aureum cum gemmis et serico et omnibus ornamentis ornatum, et uidit dominum regem Chomarcum in ipso throno sedere talibus uestimentis uestitum, qualibet nec ipse nec aliquis regum terre umquam uestiri potuit. Dum ipsa igitur admirans aliquantulum staret, uenerunt plurimi cum muneribus in illam domum ad regem, et illi singuli offerebant cum gaudio munera sua. Et cum diucius ante dominum suum regem starent (erat enim dominus eius, dum uterque uiueret), uenerunt multi sacerdotes et leuite, uestiti sollempniter sicut ad missam cum sericis casulis et ceteris ornatibus ualde bonis, et ornabatur undique regia domus mirabili ornamento. Ponebant etiam ciphos et calices aureos et argenteos et eburneas pixides supra paxillos et tabulas, et sic domus ornabatur, ita ut, si maior gloria in regno dei non esset, ista sufficere posset. Omnes ergo illi qui ministrabant uenientes ante regem, coram eo genua flectebant dicentes ‘Labores manuum t[uarum] qui mand[ucabis] beatus es, et bene tibi erit’. Tunc anima dixit ad angelum ‘Miror, mi domine, unde huic domino meo tot ministri, inter quos nec unum de suis, dum esset in corpore, possum cognoscere’. ‘Non sunt isti (ait angelus) de eius familia, quam habebat cum esset in corpore. Nonne audis (ait), quomodo isti clamant dicentes labores ma[nuum] t[uarum] qui m[anducabis] beatus es et bene tibi erit? Isti enim quos tu uides omnes sunt pauperes Christi et peregrini, quibus ipse rex largiebatur bona temporalia dum illic esset in corpore, et ideo per manus ipsorum retribuitur ei merces eterna hic sine fine’. ‘Vellem (ait anima) scire, si iste dominus meus rex passus est umquam tormenta, postquam relicto corpore uenit ad requiem’. ‘Passus est (ait angelus) et cottidie patitur ed adhuc pacietur’. Et adiunxit ‘Prestolemur paululum et uidebimus eius tormentum’. Et cum non diu expectarent, obscurata est domus, et omnes habitatores eius illico contristati sunt, et contristatus est rex, flensque surrexit et exiuit. Cumque illa anima sequeretur eum, uidit hanc multitudinem, quam intus antea uiderat, expansis in celum manibus deuotissime deprecantem deum atque dicentem ‘Domine deus, sicut uis et scis, miserere serui tui!’ Et respiciens uidit ipsum regem in igne usque ad umbilicum et ab umbilico sursum cilicio indutum. Ait autem anima ad angelum ‘Quam diu ista anima hoc pacietur?’ Et angelus ‘Cottidie per trium horarum patitur spacium et per spacia XX et unius requiescit horarum’. ‘Domine (inquit anima) quare hijs et non alijs dignus iudicatur supplicijs?’ Angelus respondit ‘Ideo ignem patitur usque ad umbilicum quia legittimi coniugij maculauit sacramentum; et ab umbilico sursum patitur cilicium quia iussit interficere comitem iuxta sanctum Patricium et preuaricatus est iusiurandum. Exceptis hijs duobus cuncta eius crimina sunt remissa quo ad culpam et penam’. Visio Tnugdali, ed. Schade, Halle, 1869, pp. 17-8. Il luogo, dove Tundalo trova l'anima del re Comarco, è, a dir vero, una specie di luogo intermedio fra il Purgatorio e il Paradiso, o, se così piace, un secondo Purgatorio, dove sono molte delizie, e dove habitant boni non valde, qui de inferni cruciatibus erepti nondum merentur sanctorum consorcio coniungi. Ricorderò che un luogo di consimile natura ammise pure il Bellarmino, De Purgatorio, l. II, c. 7.

[528]. Barzaban-Méon, Fabliaux et contes, Parigi, 1808, vol. III, p. 128.

[529]. Vedi ancora la citata edizione della Visio Tnugdali a p. 24.

[530]. Vedi intorno ad essa G. Paris, La légende de Trajan, nel fasc. XXXV della Bibliothèque de l'École des hautes études, 1878, pp. 261-98, e il mio libro Roma nella memoria e nelle immaginazioni del medio evo, Torino 1882-8, vol. II, pp. 1 sgg.

[531]. De origine animae, I, 10.

[532]. San Pier Damiano, Vita S. Odilonis, Opera, ediz. cit., t. II, p. 183.

[533]. Op. cit., dist. XII, c. 23: vedi anche dist. I, c. 32.

[534]. Roma nella mem. e nelle immag. del m. e., vol. II, pp. 41-2 n.

[535]. Du Méril, Poésies populaires latines antérieures au douzième siècle, Parigi, 1843, p. 213.