Quod Noe post diluvium genuit quartum filium qui vocatus fuit Jonatus Astrologus.
Post Diluvium enim prefatus Noe genuit alium filium qui recto nomine dictus fuit Jonitus, et alio nomine dictus fuit Ynay, et fuit iste Jonitus magnus Astrologus et Propheta.
Quod ante quam Roma esset prophetizatum fuit de Imperio Romano.
Qui Jonitus Astrologus multa prophetavit et dixit de quatuor Imperiis mundi et maxime de Imperio Romanorum, dicendo quod Imperium Romanorum debebat esse de semine Japhet. Similiter Noe predixit de Imperio Romanorum, tunc temporis quando Noe benedixit filio suo Japhet, dicens ei: Tu vocaberis Japhet, quod interpretatur latitudo, et deus dilatabit dominium filiorum tuorum, quia tu dominaberis in Europa, et de te nascentur Imperatores et Populi Romani, qui in temporibus erunt domini tocius mundi. Et similiter nascentur Sanctissimi Pontifices Romani, etc.
Quod Cameses gigans filius Nemroth gigantis ex precepto ipsius patris sui intravit partes Italiae.
Cum enim Nenroth gigans decem cubitorum in longitudine audivisset et per seriem bene intellexisset propheciam et dictum ipsius Joniti, et item benedictionem ipsius Noe ad filium suum, accensus et incitatus mirabiliter et ultra modum amore et desiderio dominandi, habens XI filios probissimos, in quibus erat unus secundogenitus, nomine Cameses, similiter gigans undecem cubitorum in longitudine, precepit ipsi Camesi filio suo ut Italiam intraret et ibidem civitatem hedificaret, sperans ipsam esse illam civitatem que deberet toto mundo dominari. Sed nota quod Italia non habebat adhuc aliquod nomen, quia nulla habitacio erat, ymo fuit primo dicta provincia Camesena ab Camese gigante, qui primo intravit sine mora post preceptum patris et ibi habitavit.
Quod Italia accipit nomen ab Italo Rege.
Postea dicta fuit Italia ab Italo Jullio rege Siciliae qui fuit filius supradicti Nenroth et fuit terciogenitus et regnavit in Italia post ipsum Camesem. Et sic de cetero dicta fuit Italia a ipso Italo.
Quod Noe intravit Italiam.
Tunc Noe, audiens introitum illius Camesis filii Nenroth, assumptis secum Japhet, dicto Jano bifronte, filio suo, et Jano bitorporco (sic), filio ipsius Japhet, et magna populorum multitudine, Italiam intravit anno mundi MDCCCLXII.