— Miseret me, – iniquit tympanista, – qui non ambo tetigimus! —
Eodem temporis puncto, quo hæc res argumentata fuit inter militem et tympanistam, disceptabatur ibidem tubicine et uxore suâ, qui tunc accesserunt, et peregrino prætereunte, restiterunt.
— Quantus nasus! æque longus est, – ait tubicina, – ac tuba.
— Et ex eodem metallo, – ait tubicen, – velut sternutamento audias.
— Tantum abest, – respondit illa, – quod fistulam dulcedine vincit.
— Æneus est, – ait tubicen.
— Nequaquam, – respondit uxor.
— Rursum affirmo, – ait tubicen, – quod æneus est. — Rem penitus explorabo; prius enim digito tangam, – ait uxor, – quam dormivero. —
Mulus peregrini gradu lento progressus est, ut unumquodque verbum controversiæ, non tantum inter militem et tympanistam, verum etiam inter tubicinem et uxorem ejus, audiret.
— Nequaquam, – ait ille, in muli collum fræna demittens, et manibus ambabus in pectus positis, (mulo lente progrediente,) – nequaquam, – ait ille respiciens; – non necesse est ut res isthæc dilucidata foret. Minime gentium! meus nasus nunquam tangetur, dum spiritus hos reget artus – Ad quid agendum? — ait uxor burgomagistri.