[87.] Olimpiæ Moratæ fœminæ doctissimæ ac plane divinæ opera omnia quæ hactenus inveniri potuerunt cum eruditorum testimoniis et laudibus. Quibus Cœlii Secundi selectæ epistolæ et orationes accesserunt.
Nell'epitafio della Morata, il Curione mescola Dei e Cristo.
Qui sparsum violis humum, viator,
Panchæoque stupes odore passim
Fragrare omnia, jam benignus audi.
Treis nosti Charites, novemque Musas
Scriptis precelebres vetustiorum:
Quei quantum est alibi venustioris
Artis vel lepidæ eruditionis,
Harum pectora nutriente Phœbo, flata
Illo, quem perhibet chorus sacrorum
Vatum de ætheriis plagis venire,
Consensu tribuunt pari poetæ.
Hoc quam forte putas tegi sepulcro,
Musarum decima est, Charisque quarta.
Hanc quod progenitam ferunt Olympo
Vatem, Pallas Olimpiam vocavit.
At cur Fulvia nomen inditum illi est?
Fulvi scilicet hæc quod instar auri
Explorata malis laboriosis,
Et fatis agitata sæpe duris,
Auro purior attamen reperta est:
Seu fulvæ quod avis modo, beatos
Inter vivere cœlites sueta,
Terras liquerit ocyus jacentes.
Quod vero ingenio valens sagaci
Raris dotibus ingeni puellas
Inter fulserit eruditione,
Castis prædita moribus bonisque,
Morata est ideo vocata vulgo.
Hanc Christus Dominus dedit videndam
Terris: at simul ac flagrare vidit
Hanc desiderio sui, repente
In cœlum rapuit, sibique junxit.
Firmo fœdere connubi ligatam
Qui cum nunc placidam capit quietem
Consors perpetua beatitatis.
At tu vive, vale diu, viator,
Virtutemque animo colas probato,
Quæ te sola potest beare cœlo.
[88.] Nuntiatura Germaniæ, vol. IV.
[89.] Varie lettere del Vergerio per promuovere il Concilio si trovano nella preziosa raccolta di documenti che, per tesser una nuova storia del Sinodo Tridentino, avea preparata il padre Alberto Mazzoleni, e che ora in cinquanta volumi sta nella Biblioteca di Trento, rimanendone ancora tre in quella di Bergamo.
[90.] Codice della Biblioteca Vaticana, 3914, fol. 263 e seg.
[91.] Rob. Vancopius Paulo III; Vormatiæ 17 novembre 1540.
Die V hujus mensis Vormatiam venit episcopus Justinopolitanus Catholicorum et Protestantium commercio ac colloquio (utrisque etiam ad commessationes sæpius invitatus) quamdiu hic fuit usus est. Putabatur a Germanis mandato christianissimi regis advenisse: ego ut id credam adduci non possum: fatebatur tamen se a majestate sua mille ducatis donatum, et ejusdem se servum esse. Nell'Archivio Vaticano, Nunciatura Germaniæ, VIII, 19.
[92.] Arch. Vat. Nunciat. Germaniæ XV, 306. Ivi stesso VIII, 281, Giovanni Poggio al 5 febbrajo 1541 scrive al cardinale Santa Croce: «Desidero saper da quella come mi ho da governar col Vergerio, esoso qua sopra modo»,
[93.] Nell'archivio di Firenze fra le carte Cervini, filza IV, fol. 118.