E alla sua morte:
Dic unde, Alecto, pax hæc effulsit et unde
Tam subito reticent prælia? Sextus obit.
Per Giulio II, che diceasi aver buttato le chiavi di Pietro per impugnar la spada di Paolo:
Huc barbam Pauli, gladium Pauli, omnia Pauli:
Claviger ille nihil ad mea vota Petrus?
e altrimenti:
Obtulerat, Juli, tibi quæ sors Julia claves,
Clavas, erravit credo, datura fuit.
e per le sue indulgenze:
Fraude capit totum mercator Julius orbem;
Vendit enim cœlos, non habet ipse tamen.
Per la mansuetudine di Leon X:
Ipse licet cupias animos simulare Leonis
Non lupus hoc genitor, non fuit ursa parens
Ergo aliud tibi prorsus habendum est, cæcule, nomen,
Nam cuncta ut possis, non potes esse leo.