[145]. Referta Gallia negotiatorum est, piena civium romanorum: nemo Gallorum sine cive romano quidquam negotii gerit; nummus in Gallia nullus sine civium romanorum tabulis commovetur. Cicerone, pro Fontejo.
IVSSV MANDATVVE POPVLI ROMANI.
CONsul IMPerator TRIBunus MILES TIRO COMMILITO ARMATE QVISQVE ES MANIPVLARIE CENTVRIO LEGIONARIE TVRMARIE HIC SISTITO· VEXILLVM SINITO· ARMA DEPONITO· NEC CITRA HOC FLVMEN RVBICONEM SIGNA DVCTVM EXERCITVM COMMEATVMVE TRADVCITO· SI QVIS HVIVSCE IVSSIONIS ERGO ADVERSVS PRÆCEPTA IERIT FECERITVE ADIVDICATVS ESTO HOSTIS Populi Romani AC SI CONTRA PATRIAM ARMA TVLERIT PENATESQVE E SACRIS PENETRALIBVS ASPORTAVERIT Senatus Populique Romani.
SANCTIO PLEBISCITI Senatusve CONSVLTI·
VLTRA HOS FINES ARMA AC SIGNA PROFERRE LICEAT NEMINI.
Da G. Fabricio, Antiq. mon., lib. I. Non è certa l'autenticità.
[147]. Animadvertis Cn. Pompejum nec nominis sui, nec rerum gestarum gloria, nec etiam regum aut nationum clientelis, quos ostentare crebro solebat, esse tutum; et hoc etiam quod infimo cuique contigit, illi non posse contingere, ut honeste effugere possit. Cicero, ad fam., IX.
Sed pœnas longi Fortuna favoris
Exigit a misero, quæ tanto pondere famæ