Hæc cum Johanne, Theotocos, impetra

Quorum hic sancta veneramur pignora,

Et quibus ista sunt sacrata mœnia,

Quo duce victrix est in bello dextera

Et sine ipso nihil valent jacula.

Fortis juventus, virtus audax bellica,

Vestra per muros audiantur carmina;

Et sit in armis alterna vigilia,

Ne fraus hostilis hæc invadat mœnia

Resultet echo comes: eja vigila!