Jam tiranno siculo Siculi detrectant,

Siculi Te sitiunt, Cesar, et expectant,

Jam libenter Apuli tibi genuflectant,

Mirantur quid detinet, oculos humectant...

Imperator nobilis, age sicut agis,

Sicut exaltatus es, exaltare magis!

Fove tuos subditos, hostes cede plagis,

Super eos irruens ultione stragis.

Apud Grimm, Geschichte des Mittelalters aus König Friedrich der Staufen und aus seiner wie der nächstfolgenden Zeit. Berlino 1845.

[128]. Sicque factum est, quod Lombardi, qui inter alias nationes libertatis singularitate gaudebant, pro Mediolani invidia, cum Mediolano pariter corruerent, et se Teutonicorum servituti misere subdiderunt. Cron. Salern.