303. Il fatto raccontasi da Dione, LV. 14 e da Seneca, De clementia, I. 9: quello il chiama Cnejo, e pone il fatto in Roma al 4 d. C.; l'altro il chiama Lucio, e fa succedere la cosa nella Gallia al 14 d. C. Svetonio ha un paragrafo apposta sulle cospirazioni contro Augusto, e non fa cenno di questa; onde alcuni critici revocano in dubbio il fatto.304. Irasci me tibi scito, quod non in plerisque ejusmodi scriptis mecum potissimum loquaris. An vereris ne apud posteros tibi infame sit, quod videaris familiaris nobis esse? Svetonio, in Horatio.305. Primo esempio di tali esecuzioni per ordine sovrano, e che in tempo di così rari manoscritti non erano soltanto, come dappoi, una formalità infamante.306. Tacito, Ann., I. 5.307. Legibus novis latis, exempla majorum exolescentia revocavi, et fugientia jam ex nostro conspectu acitarum rerum exempla imttanda proposui. Nel marmo d'Ancira, tav. 2ª.308. Deus nobis hæc otia fecit. Virgilio, Ecl. 1.309. Seneca, Controv. II.310. Congius pe' Romani era una misura di sei sestieri, capace di centonovantanove oncie d'acqua, e che serviva alle distribuzioni di vino e d'olio al popolo. Mutatesi queste in denaro, si conservò il nome di congiarium ai doni fatti al popolo, mentre quelli ai soldati chiamavansi donativum.311. Annos undeviginti natus, exercitum privato consilio et privata impensa comparavi, per quem rempublicam, obstinatione factionis oppressam, in libertatem vindicavi. Senatus decretis honorificis ornatus, in eum ordinem sum adlectus a consulibus inter consulares, ut sententiam dicerem; locumque et imperium mihi dedit respublica uti prætori simul cum consulibus Hirtio et Pansa. Huic autem eodem anno me suffectum consulem cum edidisset, et triumvirum reipublicæ constituendæ, qui parentem conjurati occidissent in exilium expuli judiciis legitimis, ultus postea bellum inferentis reipubblicæ.

Arma terra marique . . . signaque toto orbe terrarum circumtuli, victorque omnibus supplicibus civibus peperci, et in exilio sponte sua degentes, quibus tuto liceret, servari quam excidere malui. Millia civium romanorum adacta sacramento meo fuerunt circiter quingenta; ex quibus deduxi in colonia aut remisi in municipia sua, stipendiis solutis, millia aliquanto plus quam trecenta; et iis omnibus agros adsignavi, aut pecuniam propriam dedi. Naves cepi sescentas præter alias, siquæ minoris quam triremes fuerunt . . .

Patritiorum numerum auxi, consul quintum, jussu populi et senatus; senatum ter legi; et in consulatu sexto, censum populi, conlega M. Agrippa, egi; lustrum post annum alterum et quadragensimum feci, quo lustro civium romanorum censa sunt capita quadragiens centum millia et sexaginta tria millia. Alterum consulari cum imperio lustrum censumque solus feci, Censorino et Asinio cos., quo lustro censa sunt civium romanorum capita quadragiens centum millia et ducenta triginta tria millia. Tertium consulari cum imperio lustrum, conlega Tib. Cæsare, feci, Sex. Pompejo et Sex. Appulejo cos., quo lustro etiam censa sunt romanorum capitum quadragiens centum millia et triginta septem millie . . .

Plebi romanæ viritim HS trecenos numeravi ex testamento patris mei, et nomine meo quadringenos, ex bellorum manibiis, consul quintum, dedi. Iterum autem in consulatu decimo ex patrimonio meo iis quadringenos congiarii viritim ter numeravi; et, consul undecimum, duodecim frumentationes frumento privatim coempto emensus sum; et, tribunicia potestate duodecimum, quadringenos nummos tertium viritim dedi; quæ mea congiaria pervenerunt ad sestertium millia numquam minus quinquaginta et ducenta. Tribuniciæ potestatis duodevicesimum, consul duodecimum, trecentis et viginti millibus plebi urbanæ sexagenos denarios viritim dedi, et cuivis militum meorum, consul quintum, ex manibiis, viritim millia nummum singula dedi. Acceperunt id triumphale congiarium in coloniis hominum circiter centum et viginti millia. Consul tertium decimum, sexagenos denarios plebi, quæ tum frumentum publicum acceperunt, dedi. Ea millia hominum paullo plura quam ducenta fuerunt . . .

Curiam et continens ei chalcidicum templumque Apollinis in Palatio cum porticibus, ædem divi Julii, Lupercal, porticum ad circum Flaminium, quam sum appellari passus ex nomine ejus, qui priorem ædem in solo fecerat, Octaviam; pulvinar ad circum Maximum, ædes in Capitolio Jovis Feretrii et Jovis Tonantis, ædem Quirini, ædes Minervæ et Junonis reginæ et Jovis Libertatis in Aventino, ædem Larum in summa Sacra via, ædem Deûm Penatium in Velia, ædem Juventutis, ædem Matris Magnæ in Palatio feci.

Capitolium et Pompejum theatrum, utrumque opus impensa grandi, refeci, sine ulla inscriptione nominis mei. Rivos aquarum, in pluribus locis vetustate labentes, refeci, et aquam, quæ Marcia appellatur, duplicavi, fonte novo in rivum ejus immisso. Forum Julium et basilicam quæ fuit inter ædem Castoris et ædem Saturni, cœpta profligataque opera a patris meo, perfeci; et eamdem basilicam, consumptam incendio, ampliato ejus solo, sub titulo nominis filiorum meorum Caii et Lucii renovavi, et, si vivus non perfecissem, perfici ab heredibus meis jussi; duo et octoginta templa Deûm in urbe consul . . . refeci . . .

Dona ex manibiis in Capitolio, et in æde divi Julii, et in æde Apollinis, et in æde Vestæ, et in templo Martis Ultoris, consecravi, quæ mihi constiterunt HS circiter milliens. Auri coronarii pondo triginta et quinque millia municipiis et coloniis Italiæ conferentibus ad triumphos meos, quintum consul, remisi; et postea, quotiescumque imperator appellatus sum, aurum coronarium non accepi, decernentibus municipiis . . .

Munus gladiatorium dedi meo nomine, et quinquiens filiorum meorum aut nepotum nomine; quibus muneribus pugnaverunt hominum circiter decem millia . . . Venationes bestiarum africanarum, meo nomine aut filiorum meorum et nepotum, in circo, aut in foro, aut in amphiteatro, populo dedi sexiens et viciens, quibus confecta sunt bestiarum circiter tria millia et quingentæ . . .

In templis omnium civitatum Peloponnesi et Asiæ victor ornamenta reposui, quæ, spoliatis templis, M. Antonius, cum quo bellum gesseram, privatim possederat. Meæ statuæ pedestres et equestres et in quadrigis argenteæ steterunt in urbe XXC circiter, quas ipse sustuli, exque ea pecunia dona aurea in æde Apollinis, meo nomine et illorum qui mihi statuarum honorem habuerunt, posui . . .

Sallustio racconta che Augusto avea scritto questo index rerum a se gestarum da mettersi sul suo sepolcro; e fu scoperto ad Ancira in Pisidia. Parte d'una traduzione greca fu trovata nel 1843 da Hamillon nell'esterno del tempio, nel cui vestibolo stava scolpito il testo latino.