[VIII.]
Sentenza a favore di Giuseppe, Ebreo veronese.
Exemplum ab alio ex concione undecima Ill.mi D.ni Iustiniani contareno Verone Potestatis die ult.o mensis februarij milesimi sexcentesimi tertij Jndictione prima
De
Ioseph hebreus q. Abrahamini dictus anselmi Accusatus a Bernardino Bertono calligarum resarcitore de sancto marco quia cum sero factum esset uigilie admirabilis ascensionis D.ni anni modo lapsi non nulli adolescentuli puerilibus iocis incumberent in curte uulgo nuncupata di Panthei idem Joseph scienter et dolose eiusdem Bernardini paruulum figlium hostio proprie domus assidentem ui rapuerit ac inuolutum palio nisi fuisset impijs eius manibus ereptus in uicinam heb.m stationem deferre tentauerit uel ut christianam animam è gremio sacrosancta Ecclesia matris disceptam ad iudaicam perfidiam, et perditionem deduceret, uel ut eodem infante crudeliter necato, et sacratiss.me morti n.ri saluatoris illuderet et innocenti sanguine ad pessimos et nefandos usus uteretur sicut alius factum esse quibusdam circonforanete — historie monamentis probare conatus est ipse accusator uel etiam ut huiusmodi facinore uindicaret amissionem figlie sue que quide per lauacrum regenerationis ab eius prauitatis errore ad aternam salute confugere proximis precedentibus mensibus elegerat, et ut in processu diffuse legitur.
Detentus et constitutus dictus Joseph negauit tantum comissise scelus et ipsi deffensionibus intimatis tam in scriptis quam in uoce p. Exc.m eius aduocatum nedum suas satis legitimas deffensiones deduxit uerum etiam demonstrauit uarijs allegatis sacre bibilie locis hebraicum ritum a sanguinis effusione abhoreri, segnificando etiam quod uarij principis hanc huiusce sanguinis usus famam pro uana nulla et falsa habuerunt publicis datis priuilegijs nempe Bona et Ioannes Galeatius Maria Sfortia Duces Mediolani ut constat sub die 19 maij 1479. Petrus Mocenigo Dux Venetiarum sub die 22 aprilis 1475 [(352)]: et denique fridericus tertius Carolus Quintus et Maximiglianus secundus sub die octauo martii 1566; in quibus affirmatur olim à sanctissimis pontificibus prohibitum fuisse quicquam credere de huiusmodi obiecto impio sanguinis christiani abuso, et ex quibus omnibus tollitur omnis suspitio tam facinorosi sceleris obiecti, Eà propter Ill.mus Dnus Potestas una cum Ecc.mo consulatu antedictum Joseph relaxauit.
[(352)] In un foglio sciolto unito al libretto è citata questa Ducale come esistente — nel Registro di Padova in Bergamina sig.to con Letra M nel'Arcivo della Cancelaria pretoria di padous a 118.
Ego Christophorus Nicolius notarius deputatus ad conciones comunis uerone antedictam sententiam per me scriptam et publicatam esemplaui et in fidem manu propria scripsi et subscripsi cum meo sollitto tabelionatus segno.
(L T) Premissa sententia fideliter exemplata fuit per mè Cyprianum masser.m D. Baptista figlium publicum ueneta auctoritate not.m ab alio simili exemplo autentico sub signo et nomine contedicti q. D. Christophori Nicolij, in quorum testimonium me propria manu subscripsi solito tabelionatis signo apposito.