[547]. Psalt., fol. 240, col. 1: Solus tamen Pater genitor est, solus Filius genitus, solus Spiritus sanctus ab utroque procedens. Solus autem Pater sic mittit Filium et Spiritum sanctum, ut a nullo mittatur, et idcirco eterna Patris divinitas communis est Filio et Spiritui sancto. Incarnatio vero Filii propria Filii est. Assumptio columbe vel ignis propria Spiritus sancti, etsi una sit operatio trium.

[548]. Psalt., fol. 240, col. 2: Sicut autem timoris nomine Patrem, sapientie Filium, ita charitatis nomine intelligimus Spiritum sanctum. Fol. 241, col. 3: In actionis obtinentia timor domini, in lectionis studio sapientia, in oratione et confessione operatur dilectio. Tenemur obedire per timorem, qui est Pater; tenemur legere per sapientiam, qui est Christus; tenemur psallere et orare per charitatem, qui est Spiritus sanctus.

[549]. Che una connessione corra tra la dottrina della trinità e quella dei tre stati lo dice l'Expositio in Apocalipsim, fol. 142, col. 2. Pro eo enim quod Deus trinitas est, in tribus magnis certaminibus oportebat dissolvi regnum mundi hujus a compage sua, ut statueretur perpetue regnum Dei. Cfr. Concordia, II, I, 6, fol. 8, col. 4. Alioquin si una persona esset deus, nec tria distincta opera essent querenda, nec in uno tamen concordia assignari valeret.

[550]. Apoc., fol. 3, col. 2: Est enim clavis veterum notitia futurorum. Conc., II, 5, fol. 8, col. 1: Intelligentia illa quae Concordia dicitur similis est vie continue, que a deserto porrigitur ad civitatem, interpositis locis humilioribus, in quibus se viator ambigat iter rectum adire, et nihilominus interpositis jugis montium, a quibus possit posteriora et anteriora respicere, et residui itineris rectitudinem ex retroactae viae contemplatione metui. Omnis enim, qui coram facie graditur, ubi itineris vestigium non apparet, ex aspectu retroacti agendi rectitudinem pensat.

[551]. Conc., II, I, 1, fol. 6, col. 3. Multum ergo distat inter utrumque celum, multum inter utrumque testamentum differentia est. Differunt sane utriusque nativitates, differunt vite, differunt bella, differunt et victorie. Illi enim ex carne, isti ut jam dixi ex aqua et spiritu nati sunt .... illi faciebant uxoribus libellum repudii .... isti in typo Christi et ecclesie singuli singulas teneri jubentur .... illi pro terrenis possessionibus pugnaverunt, isti non tam pro terra aut qualibet terrena substantia, sed pro sancte libertate ecclesie et salute spirituum suorum preliare noscuntur.

[552]. Apoc., fol. 3, col. 1. Pro quattuor autem historiis quattuor evangelia data sunt .... Duo vero medii Marcus et Lucas non apostoli sunt, sed apostolorum discipuli et audita potius quam visa describunt. Sicut ergo apud nos si humano liberaretur judicio, majoris auctoritatis esse quis diceret que apostoli visa, quam quod apostolorum discipuli non tam visa quam audita scripserunt, ita historiarum quattuor, prime et ultime, Job scilicet et Hester majorem judeorum presbiteri auctoritatem dederunt, quam duobus mediis, Tobie vero et Judith.

[553]. Conc., II, I, 1, fol. 7, col. 2. Oportet inquam nos in hoc opere altare testamenti prioris pro dono omnipotentis Dei ordinate componere, fundentes et statuentes desuper aquam testamenti novi, ut aliud inter aliud, ac si rota infra rotam inesse per concordiam videatur. Invisibilem autem spiritum ignem suum spiritualem veluti de tertio celo dirigere, ut, veniente quod perfectum est, evacuet quod ex parte.

[554]. Conc., III a, 18, fol. 29, col. 4. Attendamus ergo spiritualiter quae spiritualiter dicta sunt, et quemadmodum aedificent spiritualiter resoluta quae, carnaliter intellecta, insipida sunt.

[555]. Conc., Prol., fol. 8, col. 1. Allegoria est similitudo cujuscusque rei parve ad maximam ac si dies ad annum, ebdomada ad etatem, persona ad ordinem vel ad urbem ad gentem ad populum et mille talia. Verbi gratia Habraam unus est homo et significat ordinem patriarcharum, in quo multi sunt homines. Zacharias unus est homo et hoc ipsum significat. Sarra una est femina et significat Synagogam .... Datus est filius Sarrae, filius non carnis sed permissionis temporis senectutis suae. Hoc est quando venit plenitudo temporum ut mitteret Deus filium suum; ergo Elisabethe illud idem significat.

[556]. Conc., lib. V, cap. I, fol. 60, col. 3, 4; Apoc., fol. 14, col. 3. Tutte queste interpetrazioni si riducono a quattro principali, fol. 61, col. 3. Quia ex hiis omnibus quatuor sunt intelligentie principales, que ceteras omnes continet infra se 1.º Historica seu et 2.º moralis 3.º contemplativa [sub cujus nomine continentur duo tropologica et anagogica, quarum prima inferior est contemplativa, secunda superior] et 4.º typica, que dividitur in septem speciebus.