[557]. Concordia, V, 2, fol. 61, col. 1; cfr. II, I, 29, fol. 28, col. 2.
[558]. Apoc., fol. 63, col. 4.
[559]. Queste strane allegorie si leggono nel Commento all'Apocalisse, fol. 53, col. 4; fol. 54, col. 3, 4.
[560]. Conc., IV, I, fol. 42, col. 2, 3. Sciendum quoque quod concordia non secundum totum exigenda est, sed secundum quod clarius et evidentius est; non secundum cursum historie, sed secundum quid .... Ita novum testamentum simile est veteris testamenti .... Sicut ergo sunt arbores sylvae plurimae quae in stipitibus sunt similes sed tamen in ramis foliisque dissimiles, sic et duo testamenta in rebus quidem generalibus similia sunt sed in specialibus dissimilia.
[561]. Conc., II, I, 2, fol. 7, col. 2. Concordiam proprie esse dicimus similitudinem aeque proportionis novi ac veteris testamenti, eque dico quoad numerum non quoad dignitatem, cum videlicet persona et persona, ordo et ordo, bellum et bellum ex parilitate quodam mutuis se vultibus intuentur, utpote Habraam et Zacharias, Sarra et Elisabeth, Isaac et Joannes Baptista, et homo Jesus et Jacob, duodecim Patriarche et numeri ejusdem apostoli, et quodlibet simili, quod totum ubicumque occurrerit non pro sensu allegorico sed pro concordia duorum testamentorum facere certum est, unum vero spiritualem intellectum ex utroque procedere.
[562]. Conc., II, I, 10, fol. 10, col. 3. Non igitur secundum intellectum numerum annorum extimanda sunt tempora ista, sed secundum numerum generationem. Etenim ab Adam usque ad Christum fuerunt generationes quadraginta et tres, et ab Osia usque ad finem secundi status sexaginta tres; ab Osia namque initiatum est testamentum novum quod confirmatum est in Christo, ne prius videretur deficere vetus quam novum seminatum et radicatum germinaret ex humo et produceret fructum.
[563]. Oltre alle suddette analogie Gioacchino sa scoprirne un'altra che per la sua singolarità merita di esser riferita. Conc., IV, 2, fol. 43, col. 2. Sed et illud ad concordiam pertinere non est dubium, quod sicut Eva prima mater corrupta per serpentem genuit geminos in peccato, quorum junior a primogenito interfectus est; ita, ut traditur, tempore predicti Osie mater populi romani, que vocata est Rhea vel Ilia, geminos concepit de stupro, et nihilominus primogenitus juniorem occidit.
[564]. Conc., II, I, 5, fol. 8, col. 2. Habet autem iter istud, quo pergere cupimus, duce deo, aliquid securius utpote quam non aliquo casu agitar aut agi capit, sed in dei sapientia et doctrina habens stationes suas certis limitibus designatas. Qui videlicet limites diversis modis considerandi sunt, largo seu et districto secundum majora tempora et secundum mediocra et minora; quod totum de numero generationum et temporum proprietate colligitur. Aliud namque tempus fuit, in quo homines vivebant secundum carnem, hoc est usque ad Christum, cujus initiatio facta est in Adam. Aliud in quo vivitur inter utrumque, hoc est inter carnem et spiritum, usque scilicet ad presens tempus, cujus initiatio facta est ab Heliseo propheta, sive ab Osia rege Juda. Aliud in quo vivitur secundum spiritum usque videlicet ad finem mundi, cujus initiatio a diebus beati Benedicti. Fructificatio itaque vel proprietas primi temporis, sive ut dicimus melius, primi Status ab Habraam usque ad Zachariam patrem Joannis Baptiste, initiatio ab Adam. Fructificatio secundi status a Zacharia usque ad generationem quadragesimam secundam; initiatio ab Osia sive a diebus Asa sub quo vocatus est Heliseus ab Helya propheta. Fructificatio tertii status ab ea generatione, quae fuit vigesimasecunda a Sancto Benedicto, usque ad consumationem seculorum; initiatio a Sancto Benedicto.
[565]. Conc., II a, 18, fol. 13, col. 1. Ab Adam usque ad Jacob fuerunt generationes 21: a Jacob usque ad Asa et alio modo usque ad Osiam generationes 21; licet enim judices qui prefuerunt populo Israel non pertineant ad ordinem generationum; tamen pro generationibus accipiendi sunt, quia quedam propagatio spiritualis fuit in eis sicut ut in regibus Jude et Israel. Exinde ab Asa usque ad Achim, sive ab Osia usque ad Christum generationes 21.
[566]. Conc., II, I, 19, fol. 13, col. 1. Quia denarius numerus perfectus est integer in seipso, in eo velut in fonte aliorum statuendus esset finis inquisitionis nostre .... Si quidem ab Adam usque ad diluvium generationes decem, a diluvio usque ad subversionem Sodomorum generationes decem. Exinde usque ad Obed, qui fuit contemporaneus Hely, generat. X. Exinde usque ad Joas, in cujus diebus cepit sterminari Israel ab Azael rege Siriae, gen. X. Exinde usque ad trasmigr. Babilonis gen. X.