[577]. Conc., II a, 14, fol. 11, col. 4: Si autem incipis ab Asa sub quo vocatus est Heliseus, ab ipso usque ad trigesimam septimam generationem ab incarnatione Domini, sub qua et convaluit pre solito ordo monasticus sub regula sancti Benedicti in partibus Galliarum generationes sexaginta tres, usque vero ad initium tertii status septuaginta.

[578]. Conc., II, I, 14, fol. 11, col. 3: Et rursus a sancto Benedicto usque ad consumationem seculi eadem existimatio manet sub eo tamen dierum numero, quem novit ipse solus, qui fecit omnia secundum consilium voluntatis sue. Ivi, III, 6, 7, fol. 42, col. 3: Ego autem mediam horam (Apoc., 8, 13) in loco isto pro dimidio anno accipiendum esse puto. Quid tamen de hoc verius sit judicio domini relinquendum. V. 64, fol. 95, col. 1: Sed utrum natus sit puer, qui designatus sit in Salomone aut in primo nasciturus, deus melius novit. Quia initia semper obscura et intellectu difficilia. V. 118, fol. 134, col. 2: Si queris dierum numerum non est meum dicere neque scire; quod nobis datum est hoc solvimus.

[579]. IV, 31, fol. 56, col. 2: In ecclesia incipiet generatio 42 anno vel hora quam Deus melius novit. Non è meraviglia che si possa conoscere la fine di una generazione e non il principio, perchè Gioacchino più volte ripete che la durata della generazione può essere maggiore o minore del numero medio. Così Conc. II, I, fol. 12 Generationis in veteri Testamento variae fuerunt et inequales.

[580]. Conc., II, I, 16, fol. 12, col. 3: Igitur in Testamento novo non secundum carnem accipienda est generatio sed secundum spiritum. Et quoniam triginta annorum erat dominus quando cepit habere filios spirituales, quod et perfiguratum fuerat in unctione David et inchoatione prophete Ezechielis prophete, recte spatium generationis in novo Testamento triginta annorum numero terminatur nimirum quod perfectio ipsius numeri ad fidem pertinet trinitatis. Inde est quod nemo absque magna necessitate debet in novo Testamento suscipere sacerdotii dignitatem ut fiat pater spiritualis nisi sit triginta amorum .... Igitur generationes ecclesie sub spatio XXX annorum singule sub singulis tricenariis accipiende sunt, ita ut sic Mattheus comprehendit tempus primi status sub spatio generationum 42, ita tempus secundi super eodem generationum numero terminari non sit dubium, maxime cum ostendatur significatum in numero dierum, quo mansit absconditus Helias (III Reg. 19) a facie Acab, et quo mulier amicta sole, que designatur ecclesia, mansit abscondita in solitudine a facie serpentis, (Apoc., XII, 6) accepto haud dubium die pro anno et mille ducentis sexaginta diebus pro totidem annis.

[581]. V, 15, fol. 67, col. 4: Sic quondam Helias certis temporibus diebus vel annis mansit absconditus a facie Jezabelis, hoc est tribus annis et mensibus sex, ita in eodem spatio dierum et annorum dicta est memorata stetisse in solitudine, hoc est 1260 (Apoc., XII, 6). Hoc tempus et tempora et dimidium temporis, quia vero numerus iste dierum vel annorum noctibus sit ad agnoscenda tempora dies et annos, et in secundo hujus operis libro sufficienter demonstratum est. Cfr. V, 75, fol. 104, col. 2.

[582]. Conc., V, 89, fol. 118, col. 2. Quod ergo mulier ista ascenderat in eminentiorem partem domus, et ut fugeret consortia publica, ibi se contegerat cum puellis suis, quid nisi vitam contemplativam et anacoreticam significare creditur maxime cum scriptum sit in libro Apocalypsi de muliere amicta Sole, et mulier fugit in solitudinem ut pascat ibi diebus 1260. Cfr. Apoc., fol. 160, col. 2.

[583]. Conc., l. c., fol. 117, col. 4. Vidua Judith ecclesiam orientalem sicut puto designat .... mansit autem Judith in viduitate sua annis tribus et mensibus sex. Magnum istud plane et apertum mysterium. Hic est enim ille magnus numerus qui universa hec continet facta. Sunt etenim menses 42 sive dies 1260, nihilque aliud designant quam annos 1260, in quibus novi testamenti sacramenta consistunt.

[584]. II, I, 14, fol. 11, col. 8. Ordo monachorum secundum aliquid ab Heliseo propheta, qui vocatus est ad gratiam prophetie in extremo tempore Asa regis Juda, et secundum aliquid a beato Benedicto, qui quantum datur intelligi ex his que legimus in libro dialogorum vocatus est a domino ad ordinem monachatus circa extremitatem 16 generationis ab incarnatione Domini.

[585]. Conc., II a, 25, fol. 15, col. 2. Reversus est autem Sol decem lineis in diebus Ezechiae, qui fuit decimus tertius a Salomone, ut bis decem generationes numerari debuissent.

[586]. Conc., II a, 12, fol. 10, col. 4. Quod in sequentibus diligentius prosequendum est liquet quod a Jacob patriarcha velut duobus viis descenditur usque ad David seu per judices et rectores populi, altera per patres ut ipse unus David veluti quidam prepotens annis duos in se rivos suscipiat ex uno quidem fonte progressos, sed diversis usque ad se aquarum ductibus venientes.