[587]. Apoc., fol. 27, col. 4. Querendum est nobis .... cur beatus Johannes, apocalipsis librum eisdem septem ecclesiis quasi spiritualiter delegaverit, qui non modo ex parte ut prophetae ceteri sed generalius prae multis aliis fidelibus loquitur universis.

[588]. Ivi, fol. 29, col. 3. Igitur quod ad quinque tribus generaliter spectat, ab exordio temporum usque ad Christum consummatum est. Et non in eisdem quinque tribubus omnes illorum temporum electorum progenies intelligendae sunt, que fide et operibus bonis eterne regnum beatitudinis hereditare meruerunt.

[589]. In Apocal., fol. 29, col. 1. Et recte quoque Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse ad plagam orientalem laborum suorum premia perceperunt, quia prime ille generationes seculi, que ab Adam usque ad Noe, a Noe usque ad Habraam, ab Habraam usque ad Moysen, quasi due tribus et dimidia sine lege vixerunt, et mundi origini adjacentes fuerunt velut ad plagam orientalem, hoc est in etatibus primis, in quibus sine lege vivebant. Ivi, col. 2: Igitur a Moyse usque ad Christum reliqua Manasse tribus dimidia, Effraim quoque et Juda velut ex hac fluminis parte hereditatem acceperunt, quia sicut duas etates et dimidiam ante legem, sic duas et dimidiam sub lege Deus onnipotens esse voluit. Septem vero distinctiones temporum ab initio secundi status usque ad initium tertii in hac vero etate sexta, secundum quod liber iste docet, instituit, ut et numeri duodenarii servaretur integritas, et perfectio quinarii ac septenarii si qua alia non de essent. In questo luogo cita la Concordia: de quibus in opere Concordie fecimus mentionem.

[590]. In Apoc., fol. 48, col. 2. Veruna quod filius Dei, qui proprie dicitur sapientia, formam servi assumpsit, in qua sustineret lassitudinem et laborem, Spiritus vero Sanctus, qui vocatur Dei charitas, non assumpsit; quia et nos in addiscenda sapientia angustamur, affligimur et laboramus, in amando vero quem amare libet, nullas afflictionis sustinemus angustias .... Et quia quinque sunt, ut jam diximus corporis sensus, in quibus se mortalis homo ad studium actionis exercet, septem vero dona spiritus, quibus homo interior efficitur spiritalis, merito quinque principales ecclesie unigenita Dei Filio attribuenda sunt, septem vero Spiritui Sancto .... quinque opera Christi .... primum opus Christi nativitas fuit, secundum passio, tertium resurrectio, quartum ascensio, sane quintum opus ipsa est ostensio linguarum et missio spiritus sancti ....

[591]. Fol. 54, col. 2. .... quid enim velit septem planetarum distinctio cogitare compellimur, presertim cum septenarius numerus tante perfectionis sic, ut vix aut nunquam possit carere non dico qualicumque sed perfecto mysterio. Querimus ergo fide, ratione juvante, et invenimus in electorum agminibus septem quosdam viros proprietate quodam in misteriis ab illorum multitudini segregatos. Adam, Noe, Abraam, Moyses, David, Joannes Baptista, Helias .... deus omnipotens misit in mundum hos septem viros magnos et nominatos per diversa intervalla temporum, ut quasi quosdam novos cursus peragerent preceptorum Dei.

[592]. Fol. 57, col. 1. Sunt itaque istorum radii septem proprietates eorum, in quibus similitudines septem ordinum denotatae sunt.

[593]. Fol. III, col. 4. Congruit namque proprietate quadam fortitudo praelatis, scientia dyaconibus, intellectus doctoribus, sapientia contemplatoribus, consilium conventualibus, pietas eis qui miseratur pauperibus, timor conjugio alligatis.

[594]. Vedi l'interpetrazione dei suggelli In Apoc., fol. 114 e segg. Nel fol. 117, col. 3, si legge questo passo importante per la cronologia di Gioacchino: Constet autem quod post quintum sigillum, in cujus extremitate nos sumus, restat adhuc martyrum pugna.

[595]. Fol. 118, col. 1. Volo enim illum scire, duobus modis accipi diem ultimum et diem judicii. Accipitur enim largo modo pro quodam incerto tempore .... et accipitur stricto modo de conclusione ipsius temporis, quando consummatis cunctis mysteriis, ibunt impii in supplicium eternum, justi autem in vitam eternam. Cfr. fol. 139, col. 4.

[596]. Fol. 118, col. 4. Cura ordo ille preclarus, qui letus et ylaris esse debuit, splendore lucidus et candore (fol. 119, col. 1), accidentibus contra votum contrariis, pro merito pravitatis sue tristis efficitur et obscurus. Dum enim multum laborat et parum proficit, dum nimis occupatur in exterioribus pro stipendiis carnis, a studio vite spiritualis incipit esse alienus .... Obscuratur aurum, cura splendor vite contemplative in ordine monasticho inanescit, mutatur et color optimus, cum hii qui positi sunt ad speculanda celestia, inhiare incipiunt lucra terrena.