[597]. Fol. 119, col. 2. Sed et vita clericorum, que primo radios lucis sue effundere solebat in populo, proh dolor! in sanguinem versam esse videmus. Nihil enim in ea spirituale, nihil celicum; sed omne pene lubricum, totum carnale, totum caro et sanguis et evisceratio spiritus. Ubi lites, ubi scandala, ubi rixe, ubi invidie, ubi emulationes? Nonne in ecclesia clericorum? Nonne inter eos qui lucem exemplorum suorum dare subjectis plebibus debuerunt?... Denique et stellas celi absque numero cadere (VI, 13) videmus in terra, sive ruina pravitatis heretice, sive (ut in pluribus) lapsu carnis.
[598]. Fol. 123, col. 1. Silentium sacri sabbati silentium est vite contemplative. Silent enim sancti consumatis mysteriis ut audiant quid loquatur in se dominus deus.
[599]. Fol. 130, col. 3. Quis fuit miser iste .... deus scit, clericum tamen fuisse et imbutum scientia litterarum ex huius textu lectionis apparet.
[600]. Fol. 133, col. 1. Siquidem ut omnes illis Christi domini dicebantur, ita et in secta ista multi jam precesserunt, qui essent pro auctoritate perfidie dicendi Antichristi; maxime cum dicat Joannes utens presenti vel preterito pro futuro: sicut audistis quia Antichristus venit, nunc Antichristi multi facti sunt. Et quia protinus subinfert (Joann., 1): Unde scimus quia novissima hora est, sequi non longe post ipsum magnum Antichristum demonstrat, quem ego considerans universas facies scripturarum et introitus et exitus concordiarum, presentem puto esse in mundo, etsi necdum venerit hora revelationis ipsius. Oportet enim secundum Hieronimum desolari romanum imperium, quod resistit ei, antequam reveletur .... revelabitur autem manifeste sub sexto Angelo tuba canente, etsi antea velut occulte operari incipiat. Tempus siquidem sexti Angeli omnino credimus esse breve. A chi si riferisca Gioacchino è ben difficile dire. Non sarebbe impossibile che accennasse a Federigo II, a quel tempo pupillo d'Innocenzo III. Molti guelfi dubitavano che il Papato non avesse a pentirsi dell'aiuto prestato ad un discendente di casa sveva, e Gioacchino poteva essere bene uno di costoro. Ma è molto più probabile che accennasse vagamente ad un re dei Saraceni, ad un nuovo Saladino, che avrebbe recati maggiori danni del suo predecessore non meno alla Chiesa che all'Impero.
[601]. Fol. 133, col. 3. Tempus sexti angeli tuba canentis, de quo in presente capitulo sermo est, ita secundum id, quod proprium est, futurum esse sentimus, ut tamen secundum aliquid sumpsisse exordium videatur .... Igitur in quantum capere queo, tempus quidem sexti Angeli initiatum est, sed tamen tempus quinti necdum usque ad presens consumationem accepit.
[602]. Citammo altrove il passo che si riferisce alle notizie avute in Messina. Ora citeremo quest'altro, dal quale si narra più chiaramente che l'Anticristo per Gioacchino non può essere un imperatore cristiano, ma un pagano, fol. 134, col. 4. Dictum est autem quod siccandae essent aquae Euphratis, ut preparetur via Regibus ab ortu solis, quod sine gemitu dicendum non est, initiatio quaedam terribilis precepit super eo quod nuper accidit sub inclyto illo exercitu Frederici magni et potentissimi Imperatoris et aliis exercitibus populi christiani, qui transeuntes mare in infinita multitudine, vix in paucis reliquiis pene sine effectu remearunt ad propriam.
[603]. Fol. 140-141. Et sciendum quod aqua magis assimilatur rei viventi quam terra, unde aquam vivam dicere consuevimus, magis autem ignis quam aqua, quia dignius est Testamentum novum Testamento veteri, multo magis proximum eterne vite.
[604]. Riunisco in questa nota i passi dell'Esposizione, che si riferiscono al terribile anno 1260. Fol. 145, col. 4: calcanda (Ecclesia) perhibetur ab eis mensibus quadraginta duobus, quod est dicere secundum Lucana donec impleuntur tempora nationum. Fol. 157, col. 3: Et mulier fugiit in solitudinem, ubi pasceret illam Deus diebus 1260. Numerus iste quid significet liber quem propter ipsum et secundum ipsum edidimus (evidentemente accenna alla Concordia) manifeste declarat. La Concordia è citata esplicitamente a fol. 165, col. 3-4, nell'interpetrazione della frase di Daniele: in tempus et tempora et dimidium temporis, che Gioacchino intende per 3 anni e mezzo ovvero 42 mesi. Fol. 164, col. 3: Daniel scripserat: (VII, 24) .... Decem cornua, que vidisti in bestia, ipsius regni deum reges erunt. Et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit, et sermones contra excelsum loqueretur, et sancto altissimi conteret, et putabit quod possit mutare tempora et leges, et tradentur in manu ejus in tempus et tempora et dimidiam temporis .... Nec aliud quod dicit Joannes: datum est ei facere menses quadraginta duos.
[605]. Vedi l'interpetrazione della donna ammantata di sole nel fol. 154, col. 3; quella del drago, fol. 156, col. 2; infine quella della bestia dalle sette teste, fol. 162, col. 2-4.
[606]. Fol. 164, col. 4. Sarracenorum vero ex tot annis semel inchoata perfidia perseverat in malo, et ubique christianum nomen impugnare pro viribus non desistit .... forte futurum est ut christiani prevaleant predicando magis quam preliando.