[607]. Fol. 168, col. I. Sicut prima bestia, que egressa est de mari, omnino concordat cum sexta visione Danielis, in qua agitur de quatuor bestiis egressis de mari magno, ita hec secunda, que ascendit de terra cum septima visione ipsius, in qua agitur de Hyrco caprarum .... Sicut bestia illa, que ascendit de mari, habitura est quemdam magnum regem de secta sua, qui similis sit Neronis, et quasi imperator totius orbis, ita bestia, que ascendit de terra, habitura sit quemdam magnum prelatum, qui sit similis Simonis Magi, et quasi universalis Pontifex in toto orbe terrarum, et ipse sit ille Antichristus, de quo dicit Paulus quod extollitur et adversatur supra omne quod dicitur deus, aut quod excolitur. Fol. 169, col. 1-2. Igitur et in sexcentis comprehenditur totum quod pertinet ad sex etates mundi, in sexaginta specificatur illa pars que pertinet ad sextam etatem et in sex sextum tempus hujus sexte etatis.
[608]. Fol. 195, col. 3. Civitas, ut jam dixi, riproborum que dicta est Babylon non tantum romana civitas existimanda est, aut ipsa (quod absit) secundum totum, sed universa multitudo impiorum et natorum secundum carnem. Fol. 196, col. 3: Primum caput fuit regnum Herodis et successorum ejus; secundum, imperium romanorum usque at Diocletianum; tertium, quartum, quintum et sextum quatuor in opere memorata regna arrianorum; septimum caput, regnum Sarracenorum .... Et reges septem sunt ut non isti septem reges singuli per singula capita, sed alio modo surgere intelliguntur per singula septem temporum .... Horum primus fuit Herodes .... secundus Nero .... tertius Constantius arrianus .... quartus Mahomet vel potius Cosroe rex persarum .... quintus is qui primus in partibus occiduis cepit fatigare ecclesiam pro investitura ecclesiarum .... sextus autem rex, de quo dicitur, et unus est et ille est rex undecimus in Daniele in cujus tempore aperienda est ad liquidum revelatio ista et percutienda nova Babylon .... Post cujus percussionem occidetur septimum caput bestie, et dabitur tranquillitas ecclesie Christi.
[609]. Fol. 197, col 1. Et decem cornua que vidisti in bestia decem reges sunt .... hoc autem quomodo intelligi possit non video nisi ut sub nomine sexti regis alius surgere intelligatur post alium, quatenus post illum, de quo dicit Joannes. Unus est, quem propter temporis instantiam puto fuisse Saladinum, famosissimum illum regem turchorum, a quo nuper capta est illa civitas, in qua passus est Christus. Surgat alius in successionem ipsius ....
[610]. Nella Concordia, V, 84, fol. 112, col. 2, si troverà il passo che tradussi nel testo. Ivi si legge: primus senum, secundus juvenum, tertius puerorum. Il che sarebbe come a dire che l'umanità segua un cammino a ritroso dei singoli uomini, cominciando dalla vecchiezza e terminando nella puerizia. Altrimenti dice nel Commento all'Apocalisse, fol. 139, col. 2: in primo erudiuntur parvuli, in secundo instituuntur adolescentes, in tertio inebriabuntur amici.
[611]. Conc., II, 1, fol. 8, col. 3 (cfr. Apoc., fol. 5, col. 3-4), fol. 8, col. 3. Conjugatorum ordo initiatus ab Adam, fructificare cepit ab Habraam. Clericorum ordo initiatus est ab Osia, qui cuna esset de tribu Juda obtulit incensum domino, etsi non impune. Fructificavit autem a Christo, qui verus est rex et sacerdos. Monachorum ordo secundum quandam propriam formam, cui spiritus sanctus, qui est auctor beatorum, perfectam exhibuit auctoritatem, incepit a beato Benedicto, viro utique claro, miraculis ope et sanctitate, cujus fructificatio in temporibus finis (istis?).
[612]. Conc., II, I, 8, fol. 9, col. 3. Habet ergo conjugatorum ordo imaginem patris, quia sicut pater ideo pater est qui habet filium, ita ordo conjugatorum non nisi ad procreandos filios istitutum est a Deo .... habet et clericorum ordo imaginem filii, quia verbum patris, quia ad hoc constitutus est ipse, ut loquatur et doceat populum viam domini, et ostendat ei continue legitima Dei sui ... habet et monacorum ordo imaginem spiritus sancti, qui est amor Dei, quia non posset ordo ipse despicere mundum nisi provocatus amore dei et tractus ab eodem spiritu, qui expulit dominum in deserto.
[613]. Conc., II a, 1, fol. 7, col. 1. Construendum est nobis cum Helia (I, Reg., 18, 31-38) altare de terra ipsa, terra collocanda inferius, ut aqua desuper locari queat, expectantibus nobis ignem de celo, qui consumat terram et aquam, expectantibus spiritualem intellectum, qui terrenam illam superficiem litere, que de terra est et de terra loquitur, evacuando consumat, et nihilominus evangelicam doctrinam designatam hic in aqua lambendo commutet, secundum et aqua illa crassa, quam posuit in altari Neemias sacerdos (2 Machab., I, 20), conversa est in igne, aut sicut in cena Galilee aqua commutata est in vino. Conc., V, 68, col. 1. In primo (periodo) solius patris gloria revelata est populo illi antiquo, indocto, terreno et animali nescienti intelligere quod esset verbum domini aut spiritus oris ejus; in secundo gloria filii; et ex presenti gloria spiritus sancti. In tertio reverenda est perfecta gloria ipsius spiritus, ut evacuetur quod ex presente est. Plus ergo glorificati sunt homines secundi status, quia plus noverunt; plus glorificabuntur homines tertii, quibus revelata facie loquetur idem spiritus omnem veritatem ....
[614]. In Apoc., fol. 86, col. 3. Fuit enim claritas secundi status, secundum quod dicit idem apostolus: videmus nunc per speculum in enigmate; claritas vero tertii erit jam prope secundum totum, secundum plenitudinem veritatis, quod est videre facie ad faciem, parvissima valde obsistente interpositione velaminis.
[615]. Conc., V, 74, fol. 102, col. 4. Sicut enim evacuata est observatio agni paschalis in observatione corporis Christi, ita in clarificatione Spiritus Sancti cessabit observatio figure, ut non sequantur ultra homines figuras, sicut ipsam semplicissimam veritatem, que significatur in igne, dicente domino: spiritus est deus, et eos, qui adorant eum in spiritu et veritate, oportet adorare.
[616]. Conc., I, 9, fol. 5, col. 4. Claudit et nemo aperit abscondens a prudentibus et sapientibus verba vitae et revelans ea parvulis ut omnem philosophicae superstitionis vanitatem excludat. In Apoc., fol. 70, col. 3. Tales sunt illi scribi infra sanctam ecclesiam constituti, qui inflati vanitate seculi et scentia mundi et magisterium sibi pravi dogmatis arroganter usurpant, quorum superbe mentes nidi avium sunt, et Arrius, Eunomius, Macedonius et fautores eorum. Cfr. Apoc., fol. 87, col. 3.