[205]. I Catari di Arras dichiararono nel concilio del 1025 (Mansi, XIX, col. 425). Lex et disciplina nostra quam a Magistro accepimus, nec evangelicis decretis, nec apostolicis sanctionibus contraire videbitur .... Haec namque hujusmodi est mundum relinquere, carnem a concupiscentiis froenare, de laboribus manuum suarum victum parare, nulli laesionem quaerere, charitatem cunctis quos zelus hujus propositi teneat exhibere.

[206]. Bonacc. in D'Arg., 44 b: Doctores autem damnant omnes.

[207]. Eckbertus in Gallandi, XIV, 447: Muniti sunt verbis sacrae scripturae quae aliquo modo sectis eorum concordare videntur, et ex eis sciunt defendere errores suos, et oblatrare catholicae veritati. Per questo studio che gli eretici ponevano nella Bibbia il concilio di Tolosa del 1229 severamente proibì: ne libros veteris Testamenti aut novi Laici permittantur habere nisi forte Psalterium, vel Breviarum pro divinis officiis .... sed ne praemissos libros habeant in vulgari translatos (D'Argentré, Collectio, I, 76 b).

[208]. Lo stesso Eckberto osserva mestamente nel luogo citato: Et est non parva verecundia nostri, qui litteras sciunt, ut sint muti et elingues in conspectu illorum.

[209]. S. Pietro Damiani gl'indirizza una lettera (I, 1), nella quale s'impromette dal nuovo papa la fine degli scandali: Reprimatur avaritia ad episcopales infulas anhelantium, evertantur cathedrae columbas vendentium numulariorum .... Primo Pisaurensis Ecclesia bonae spei clarum dabit iudicium. Nisi enim praedicta Ecclesia de manu illius adulteri, incestuosi, perjuri, atque raptoris auferatur, omnis populorum spes, quae de reparatione mundi erecta fuerit, funditus enervatur. Cfr. Epist. I, 2, allo stesso: Avaritiae quippe et elationis igne succensi, ambiunt quidem ad sacerdotium promoveri, sed non student digni sacerdotes fieri.

[210]. Damiani, Opere (Parigi 1664) III, 54: Quis enim nesciat... per occidentalia regna virus simoniacae haereseos lethaliter ebullisse, ita ut quod passim flebant, licenter admissum.

[211]. Damiani, Epist. I, 12: Arma potius, arma corripimus, vibrantia telis tela conserimus et non verbo sed ferro contra nostrae ordinis regulam dimicamus.

[212]. Landulphi Senioris, Mediol. Hist., I, 88: Qui Girardus cum ante ejus vultum venisset, promptissimum gerens ad passionem animum laetum si vitam suppliciis gravissimis finiret, vultu alacri ad omnia respondere paratus astitit.... Nemo nostrum uxore carnaliter utitur, sed quasi matrem aut sororem diligens tenet. Carnibus nunquam vescimur .... omnem nostram possessionem cum omnibus hominibus communem habemus .... Pontificem habemus non illum Romanum.

[213]. Come dice il cronista Landolfo, III, 18. Venientes namque quidam suburbani diversis, ac variis dogmatibus irretiti, et Arialdus ipse, et ipse quem animo prae omnibus diligebat, et aliquantis cum Laicis, qui Girardi de Monteforte sententias fere consentiebant.

[214]. Alanus, pag. 7. Item Christus ait in Evangelio: venit enim princeps mundi hujus et in me non habet quicquam. Ibi Luciferum vocat principium mundi potius quam Christus .... Si peccatum in carne est, et caro sine peccato esse non potest, caro malum est et ita a Deo non est. Moneta, pag. 80: Unum (testimonium) est illuc Ecclesiastae, I, 2, Vanitas vanitatum et omnia vanitas et loquitum de creaturis istis visibilibus et transitoriis. Quomodo autem potest esse quod in operibus boni Dei aliqua vanitas sit?