[298]. Foncaldo, in Gretser, pag. 203: Ab omni, qui scit verbum dei in populis seminare, praedicandum esse. Quoniam Jacobus dicit «scienti bonum facere et non facienti peccatum est illi». Quare autem si scimus evangelizare et cepimus graviter peccamus?

[299]. Foncaldo, in Gretser, pag. 204: Moyses non invidit prophetantibus, imo desideravit, ut omnis populus prophetaret. Clericorum autem ordo obsistit nobis, et invidet prophetantibus id est exponentibus mysteria Dei.

[300]. Foncaldo, pag. 205. Ad hoc dicunt quod multi laici verbum Dei in populo fideli disseminaverunt sicut fecit B. Honoratus et sanctus Equitius .... Denique et primi apostoli idiotae et sine literis fuerunt. Et isti omnes, licet Laici, verbum Dei praedicaverunt.

[301]. Davide d'Ausburgo, ediz. Preger, pag. 26. Illi (Valdenses) autem contempserunt in hoc claves ecclesie, dicentes clericos hoc facere per invidiam quia viderent eos meliores se esse et melius docere et maiorem ex hoc populi favorem habere, cum pro bono et perfecto opere nullus debeat vel possit excomunicari .... Et illam excomunicationem reputabant sibi esse aeternam benedictionem, gloriantes se apostolorum successores esse, quod sicut illi pro doctrina evangelii a scribis et phariseis extra synagogam eiecti maledictioni eorum et persecutioni subiacebunt, ita et ipsi a clericis similia paterentur.

[302]. Alanus, adversus haereticos, pag. 1881. Isti Valdenses asserunt neminem debere obedire alicui nisi Deo freti auctoritate quae est in actis apostolorum. Foncaldo, pag. 209, sed inquiunt: obedimus Deo non hominibus, sequens Petrum qui dixit: obedire oportet Deo magis quam hominibus.

[303]. Foncaldo, p. 198. In primis igitur arguuntur de inobedientia, quia scilicet non obediunt ecclesiae Romanae.

[304]. Alano, pag. 184. Laico autem praedicare periculosum quia non intelligitur quod dicit nec scripturas intelligit. Foncaldo, pag. 199: Ex quibus aperte datur intelligi quod nullus praesumere debet docere aliquam viam perfectionis nisi sit in civitate id est in sancta ecclesia, et Christi sit discipulus. Pag. 207: Ex his omnibus videtur nec Clerico nec Laico cujus habitatio ignoratur (imo etiamsi sciatur ubi habitet) esse licitum vineam id est plebem et gregem alienum excolere sine licentia Episcopi vel Presbyteri ad cujus curam spectat.

[305]. Pag. 202: Praedicant omnes passim, et sine delectu conditionis, aetatis vel sexus.

[306]. Foncaldo, pag. 113. Foeminas quas suo consortio admittunt, decere permittunt, cum hoc sit apostolicae doctrinae contrarium. — Pag. 114: sed dicunt inimici veritatis mulieres debere docere eo quod apostolus dicat ad Titum: .... non criminatrices non multo vino servientes, bene docentes. — Item hunc errorem confirmare scituntur exemplo Armae propheticae, Luc. 2.

[307]. Alano, pag. 191: Magis operatur meritum ad consacrandum .... quam ordo vel officium. Per l'opposto il cattolico deve sostenere secondo il Foncaldo pag. 200: Spiritus sanctus plerumque potius dignitatem sacerdotis pensat quam meritum.