[328]. § 9: Credimus legitimos conjugatos nisi ob fornicationis causam aut utriusque consensu neminem debere separare. Cfr. Stefano di Borbone in D'Arg., I, 89. Item in matrimonio carnali dicunt quod uxor potest a viro recedere eo invito, et e converso et sequi eorum societatem vel viam continentiae.
[329]. § 16: Una est (sententia), ut quidam ex Valdesii sociis proferunt, quod panis et vini substancia per solam verborum Dei prolacionem vertitur in Christi corpus et sanguinem addentes: non homini sed verbis Dei virtutem attribuimus.
[330]. § 17: Altera quorundam Valdesii sociorum sententia de panis fraccioni haec est; nemo potest baptizare, qui Christi corpus non valet conficere.
[331]. § 18: Dixerunt enim per neminem sive bonum sive malum, nisi per eum qui est deus et homo, i. e. Christum, panis et vini visibilem in corpus Christi et sanguinem transubstanciari substantiam, et hucusque de hac tertia sacramenti hujus responsione nos et illi concordes fuimus. De hoc autem quod addiderunt: oracionem adulteri sive malitiosi in hoc a domino exaudiri et recipi, ab eis quia a veritatis tramite deviat dissentimus.
[332]. § 16: Quisquis sive Judeus sive gentilis verba Dei super panem et vinum proferens .... Christi corpus et sanguinem conficiet. Questa opinione di alcuni oltramontani era così indeterminata, che poteva servire a dimostrare le tesi più opposte, nè solo che il sacramento amministrato dai cattolici fosse valido, ma valido altresì quello di qualunque altro sappia dire le sacre parole. In questo ultimo senso intende la dottrina degli oltramontani Stefano di Borbone in D'Arg., I, 89: Illi autem (Valdenses) qui in aliquo videntur minus male sentire in hoc errant, quia dicunt corpus Christi posse confici a quocumque bono vel consecrari qui dicit verba ad hoc statuta, licet, non sit ab homine ordinatus.
[333]. § 17: Interrogati etiam a nobis de pane fraccione confessi sunt hoc sacramentum non per mulierem, non per laycum, sed per solum confici sacerdotem.
[334]. § 20: Item quod dominus iniquorum ministracionem non recipiat, et eorum oracionem non exaudiat.
[335]. § 22: Ecco la formola degli oltramontani: a sacerdote ab ecclesia Romana ordinato, donec congregatio baptizatorum sustinet eum in officio, sit justus vel iniustus, si acceperit panem et vinum et eum benedixerit in commemoracionem corporis et sanguinis Dei, credimus quod post benedicionem ab eo dictam corpus et sanguis fiat Dei.
[336]. Loc. cit. Hanc Valdesianorum confessionem, quam contra divina testimonia faciunt, omnino respuimus.
[337]. § 18: Tamen si quis ad recipiendum hoc sacramentum dignus accesserit credimus quod licet non per ministri indigni et reprobi oracionem a domino impetrat quod exoptat, i. e. corpus domini ad sui salutem juxta suum recipit desiderium (loc. cit.).