[358]. Davide, in Preger, pag. 17: Quidam autem dicunt baptismum non valere parvulis, eo quod nondum actualiter possint credere.
[359]. Davide, loc. cit. Dicunt non esse purgatorium sed omnes morientes statim transire in celum vel infernum; ideo suffragia pro defunctis ab ecclesia facta asserunt non prodesse. Unde dicunt quod oblaciones factae pro defunctis prosunt clericis, qui concedunt, non animabus quae hujusmodi non utuntur.
[360]. Stefano di Borbone, pag. 89: cum dicunt se credere Incarnationem, Passionem, Resurrectionem Christi, dicunt quod illam credunt veram Conceptionem Christi, Nativitatem, Passionem, Resurrectionem et Ascensionem cum bonus homo concipitur, nascitur, resurgit per poenitentiam vel ascendit in coelum; cum martyrium patitur, illa est vera passio Christi. Similiter, cum dicunt se credere Baptismum, Poenitentiam, et sic de aliis sacramentis dicunt ipsa esse vera sacramenta solum et tunc compleri, cum homo poenitens bonus efficitur, tunc est ibi verus Baptismus, Confirmatio, Eucharistia vera, quia tunc efficitur Corpus Christi, tunc ordinatur, tunc fit in eo conjugium et unctio. Et per istam spiritualitatem fidem nostram plurimi eorum in articulis et sacramentis annihilant.
[361]. Dav., loc. cit. unctionem extremam respuunt et oleum consecratum et crisma nil valere plus quam aliud.
[362]. L'anonimo di Passau, in D'Arg., I, 93, tra gli errori dei Valdesi di Germania conta questi: XI, quod non sit obediendum praelatis sed tantum Deo. XII, quod nemo fit major altero in Ecclesia. XIII. Quod nemo debet flectere genua Sacerdoti. L'anonimo del codice claromontano in D'Arg., I, 57 dice parimente: Tricesimo, quod Sacerdos non est nisi pronunciator. Stef. di Borbone, pag. 89: Sufficit ad salutem soli Deo non homini confiteri.
[363]. Dav., pag. 28: Dicunt etiam quod sancti in coelo non audiunt oraciones fidelium; nec venerationes quibus eos honoramus, attendunt, arguentes, quod cum corpora sanctorum hic mortua jaceant et spiritus tam remoti sint a nobis in celo, nullo modo oraciones nostras valeant auditu percipere neque visu. Dicunt quoque sanctos non orare pro nobis, et ideo non oporteat nos implorare suffragia eorum qui absorpti gaudio coelesti nobis non possint intendere. Cfr. l'an. di Passau in D'Arg., I, 94. Item nullum sanctum credunt nisi Apostolos, nullum sanctum credunt nisi solum Deum.
[364]. Stef. di Borb., pag. 89: Irrisibiles dicunt qui faciunt festa Sanctorum et quod non peccant qui in eis laborant. L'Anonimo di Passau in D'Arg., I, 94: Canonisationes, Translationes et Vigilia sanctorum contemnunt. Dav., pag. 28: unde derident solempnitates quas in sanctorum venerationem celebramus et alia quibus eos honoramus.
[365]. Davide, loc. cit. In quadragesima et in aliis diebus jejuniorum ecclesiae non jejunant sed carnes comedunt ubi audent, dicentes quod Deus non delectatur in afflictionibus amicorum suorum. Stef. di Borb., pag. 89: Non peccare dicunt illos, qui jejunia statuta solvunt quacumque die, et qui ibi carnes comedunt.
[366]. Stef. di Borb., loc. cit, irrident eos qui luminaria offerunt sanctis .... irrident cantus Ecclesiae et officium divinum. Dav., pag. 27: Festa, feriarum jejunia, ordines, benedictiones, officia ecclesiae et similia respuunt omnino.
[367]. Intorno alla consacrazione delle chiese già ricordammo il Foncaldo, che tra gli errori dei Valdesi nota questo (pag. 218): Malunt orare in stabulis vel cubiculis seu thalamis quam in Ecclesia, Dav., § 11, [non pubblicato dal Martène] pag. 31: Sicut Symea .... imitantur .... id quod apostoli pro pauperibus collectas in ecclesia procurabant et in domibus fidelium, quando nondum ecclesiae constructae fuerunt, quando docebant vel sacra misteria celebrabant, vel ad predicandum per diversas provincias discipulos destinabant, qui fundarent ecclesias vel firmarent. L'anonimo del codice Claromontano in D'Arg. I, 57 locis sacris nullam exhibent reverentiam.