[348]. Stef., pag. 88: Sunt quidam qui non sunt ordinati a Deo vel ab hominibus ut mali laici: alii ab hominibus ut mali sacerdotes nostri et non a Deo: alii a Deo etsi non ab hominibus, ut boni laici, qui servant mandata Dei, qui possunt ligare et solvere, et consecrare et ordinare, si proferant verba Dei ad hoc statuta.

[349]. Stef., loc. cit. Item dicunt malos, qui sunt in peccato, non posse ligare et solvere vel indulgentias dare, vel peccatorum relaxationes, vel consecrare, vel aliquid tale facere, quod Deus habeat ratum. — Riscontrate l'anonimo di Passau (Pseudo Rainero) in D'Arg., I, 93. Item dicunt quod transsubstantiatio non fiat in manu indigne conficientis sed in ore digni sumentis et confici posse in mensa communi. Davide, ediz. Preger, pag. 27: Hoc (cioè la transustanziazione) autem quidam dicunt tantum per bonos fieri, alii autem qui verba consecrationis sciunt.

[350]. Stef., p. 88: Vidi haereticam quae combusta fuit, quae super arcam ad modum altaris parati consecrare se credebat et attentabat.

[351]. Moneta, pag. 403: Quidam dixerunt quod Valdesius ordinem habuit ab universitate fratrum suorum. Eorum autem, qui hoc dixerunt, principalis auctor fuit quidam haeresiarcha pauperum lombardorum Doctor perversus Thomas. Hoc autem probare taliter visus est: Quilibet de illa congregatione potuit dare Valdesio jus suum scilicet regere seipsum, et sic tota congregatio illa potuit conferre et contulit Valdesio regimen omnium, et sic creaverunt illum omnium Ponteficem et Praelatum.

[352]. Moneta, pag. 402: Ipsi ad minus triplicem confitentur (ordinem) scilicet Episcopatum, Presbyteratum, et Diaconatum.

[353]. L'abbate di Foncaldo tra le altre obbiezioni contro alla libera predicazione dei Valdesi move questa (pag. 208): Qui uxores habent aut pondere terrenae solicitudinis opprimuntur ad disseminandum verbum Dei idonei non sunt.

[354]. Riportammo altrove il passo: Uxor potest a viro recedere eo invito (D'Arg., I, 89).

[355]. Davide, ediz. Preger, pag. 27: Matrimonium dicunt esse fornicationem juratam, nisi continenter vivant. Qualescumque alias luxurie immundicias magis dicunt esse licitas quam copulam conjugalem. Continenciam laudant, sed urente libidine concedunt ei satisfieri quocumque modo turpi. Questo ultimo tratto è certo in contraddizione col precedente, ed è poco credibile. Ma non per questo s'ha da revocare in dubbio tutta la testimonianza, come fa il Preger, op. cit., pag. 18. Anche l'anonimo di Passau in D'Arg., I, 94, dice in un passo già riportato: Sacramentum conjugii damnant, dicentes mortaliter peccare se conjuges si absque spe prolis conveniant.

[356]. Abbiamo riportato sopra, pag. 198, n. 2, il passo dell'anonimo di Passau et confici posse in mensa communi. Davide in Preger, pag. 27: Hoc etiam in conventiculis suis celebrant recitantes verba illa evangelii in mensa sua et sibi mutuo partecipantes sicut in caena Christi. Liber inquis. tholos., pag. 216: Item oravit cum Valdensibus pluries ante prandium et post inclinatus super bancam secundum modum et ritum ipsorum. Cfr. pag. 222-23; 229. Dobbiamo dunque ammettere col Preger, che continuasse la celebrazione dell'Eucaristia; ma che il rito fosse semplificato, e la funzione cattolica messa da banda lo dice esplicitamente l'anonimo di Passau in D'Arg., I, 93: Item dicunt quod missa nihil sit, quia Apostoli eam non habebant et fiat propter quaestum. L'anonimo del codice Claromontano ci da una descrizione della cerimonia della consecrazione, che in questa forma forse era celebrata una volta sola l'anno, nella Pasqua; D'Arg., I, 56: Dicti Pauperes de Lugduno solum semel consecrant in anno, in coena Domini, et tunc quasi iuxta noctem: ille qui praeest inter eos, si est Sacerdos, convocat omnes de familia sua utriusque sexus, et facit ibi ante eos preparari bancum seu unum scannum, et poni desuper unum mundum gausape, cui postea supponunt unum bonum scyphum de vino bono et puro, et unam fugaziam azymam .... Postea vero surgunt et tunc ille qui consecrat, signat panem et scyphum, et fracto pane dat omnibus astantibus particulam suam et postea dat omnibus bibere cum Scypho, et stant semper in pedibus et sic finitur eorum sacrificium et credunt firmiter et confitentur quod istud est corpus et sanguis Domini nostri Jesu Christi.

[357]. Davide, pag. 27: Corpus Christi et sanguinem non credunt vere esse, sed panem tantum benedictum, qui in figura quadam dicitur corpus Christi, sicut dicitur: Petra autem erat Christus, et simile. Hoc autem quidam discunt tantum per bonos fieri, alii autem per omnes verba consecrationis sciunt.