Item, quod ad aliquod vel in aliquo officio civitatis Florentie scruptinato in dicto scruptinio non possit esse uno et eodem tempore ultra unum pro qualibet Arte dictarum sedecim Artium; et si, presidente uno de una dictarum Artium ad aliquod officium, et alius de ipsa eadem Arte, pro illo tempore vel eius parte, ad tale officium foret extractus, debeat remicti talis extractus et extrahi alius de alia Arte. —
Item, ad hoc ut in perpetuum officia Partis guelfe civitatis Florentie regantur et gubernentur per bonos viros et non per malivolos et iniquos; quod presens scruptineum factum pro officio dominorum Priorum Artium et Vexilliferi iustitie Populi et Comunis Florentie imbursetur et imbursari possit et debeat postquam fuerit per Accoppiatores prefati scruptinei revisum et reformatum, et ex ipso fuerint extracti illi de illa tertia Arte populi minuti sive Populi Dei qui sunt a dicto scruptinio prohibiti et exclusi, secundum formam provisionis facte in publico Parlamento, die prima presentis mensis septembris, pro officio Capitaneorum Partis guelfe et Collegiorum dicte Partis. Ita tamen, quod artifices septem maiorum Artium et Scioperati ad officium Capitaneatus et cuiuslibet Collegii imbursentur et imbursari debeant de per se, et artifices sedecim minorum Artium, in una alia bursa pro quolibet dictorum officiorum de per se. Et quod ex ipsis bursis extrahantur et extrahi possint et debeant Capitanei populares pro dicta Parte et pro tempore hactenus consueto; et similiter dicta Collegia Partis, videlicet secretarii seu consiliarii Credentie et priores dicte Partis, etiam pro tempore et temporibus consuetis: et sic successive, durantibus dictis bursis, fiant de illis extractiones officiorum predictorum. Et quod decetero, ad scruptinium officiorum Capitaneorum, secretariorum seu consiliariorum Credentie et priorum dicte Partis procedatur et procedi debeat hoc modo, et in illis et eorum quolibet servari debeat hec forma videlicet: Quod omnes et singuli qui deinceps imbursabuntur ad officium seu pro officio Prioratus Artium et Vexilliferatus iustitie Populi et Comunis Florentie, possint et debeant per Accoppiatores talium scruptinatorum vel aliquos eorum, imbursari ad dicta officia dicte Partis in presenti capitulo nominata, et omnes et singuli qui sic imbursabuntur, habeantur et censeantur pro legittime et solempniter imbursatis; et demum, de bursis sic fiendis fiant extractiones ad officia supradicta et ad eorum quodlibet. Et ad ipsa officia vel aliquod ipsorum nullus possit alia vel alio modo deputari extrahi vel assummi. —
Et quod Capitanei Partis populares esse debeant novem, quatuor videlicet de maioribus Artibus et Scioperatis, et quinque de sedecim minoribus Artibus supradictis. Et quod Secretarii dicte Partis populares sint et esse debeant sedecim, videlicet septem de septem maioribus Artibus et Scioperatis, et novem de sedecim minoribus Artibus supradictis. Priores autem dicte Partis populares sint et esse debeant duodecim, videlicet quinque de septem maioribus Artibus et Scioperatis et septem de minoribus Artibus antedictis.
Et quod in officio Capitaneorum Partis sint et esse debeant ultra dictos populares duo magnates et de magnatibus civitatis Florentie; in officio Secretariorum sint et esse debeant quatuor; et in officio Priorum dicte Partis tres, ultra populares et numerum popularium supradictum.
Qui magnates, pro ista vice dumtaxat et pro omnibus tribus officiis supradictis; extrahantur et extrahi possint et debeant de bursis magnatum ultimi scruptinii dicte Partis ad hec deputatis; et quod ab ipsa extractione in antea nulla extractio de ipso scruptinio possit fieri, sub pena florenorum mille auri cuilibet contrafacienti pro vice qualibet auferenda; et nichilominus omnis extractio et quicquid contra fieret sit irritum ipso iure; sed debeat dictum scruptinium de dictis magnatibus, factis dictis extractionibus pro ipsa vice, laniari et comburi. Imposterum autem et in perpetuum fieri debeant in palatio dominorum Priorum et Populi Florentini scruptinia de magnatibus pro quibuscumque officiis dicte Partis ipsis magnatibus congruentibus, per dominos Priores Artium et Vexilliferum iustitie, Gonfalonerios sotietatum Populi et Duodecim Bonos viros Comunis Florentie et Capitaneos Partis guelfe et Collegia dicte Partis, ac unum pro qualibet Capitudine viginti trium Artium dicte civitatis de numero Consulum dictarum Artium, ultra Preconsulem Artis iudicum et notariorum dicte civitatis, per officium dominorum Priorum Artium et Vexilliferi iustitie nominandos et eligendos: que scruptinia magnatum fieri possint et debeant quandocumque necessarium fuerit, et seu ipsis dominis Prioribus Artium et Vexillifero supradictis videbitur et placebit. Ita tamen, quod domini Priores et Vexillifer qui ad presens sunt, sub pena librarum quingentarum f. p. pro quolibet ipsorum, per totum mensem octubris proxime futuri, teneantur et debeant facere una cum officialibus antedictis unum scruptinium pro supradictis officiis, et pro officiis consiliariorum Consilii Centum virorum et Consilii Sexaginta virorum dicte Partis, quantum ad magnates pertinet. —
Item, quod facta imbursatione de supradicto presenti scruptinio, facto pro officio dominorum Priorum et Vexilliferi, prout supra continetur; extractio dominorum Capitaneorum Partis et Collegiorum supradictorum fiat et fieri possit et debeat in domo Partis predicte, de bursis ex tali scruptinio fiendis, secundum formam statutorum et ordinamentorum et consuetudinum Partis predicte, ad minus sequenti die postquam imbursatio fuerit ad domum dicte Partis transmissa, pro ista prima vice dumtaxat, et pro eisdem terminis et temporibus incipiendis et finiendis prout et sicut et tunc, quando et quomodo incipere debuerunt aut debebunt quelibet officia dicte Partis. Et quod, ex eo quod dicti presentes Capitanei vel eorum Collegia non fecerint fieri hactenus extractiones in temporibus ordinatis, secundum formam ordinamentorum dicte Partis, nullam penam incurrant aut incurrere potuerint; sed ab ipsis penis dicta occasione incursis vel incurrendis sint liberi et totaliter absoluti.
Item, quod deinceps in perpetuum, consiliarii populares Consilii del Cento et Consilii del Sexanta dicte Partis et officium Vigintiquatuor qui solent seu debent extrahi ad monitiones, quantum ad populares, debeant scruptinari, et de illis scruptinium fieri per officium dominorum Priorum Artium et Vexilliferi iustitie Populi et Comunis Florentie et Gonfalonierorum sotietatem Populi et Duodecim Bonorum virorum Comunis predicti, et officia Capitaneorum et Collegiorum Partis predicte popularium et unum pro qualibet Capitudine viginti trium Artium civitatis predicte ultra dictum Preconsulem, eligendos per officium dominorum Priorum Artium et Vexilliferi iustitie. Et quod dicta scruptinia fiant et fieri possint et debeant quandocumque necessarium fuerit et seu officio dominorum Priorum Artium et Vexilliferi iustitie, pro tempore existentium, videbitur et placebit. —
Item, quod ad dicta officia, de quorum scruptinio in proximo precedenti capitulo fit mentio et tractatur, vel ad aliquod ipsorum vel in officiis Consiliariorum Credentie aut Priorum dicte Partis vel in aliquo ipsorum, aut in aliquo actu qui per aliquem qui foret ex ipsis officiis vel eorum aliquo, per se vel una cum aliis fieri haberet, pretestu seu vigore talis officii; non possit loco alicuius vel aliquorum absentis vel absentium subrogari substitui vel deputari quoquo modo, aut aliquis substitutus vel subrogatus aliquo modo fieri; sub pena librarum quingentarum f. p., cuilibet contrafacienti pro vice qualibet auferenda et Comuni Florentie applicanda; et nichilominus quicquid contra fieret sit ipso iure nullum.
Item, quod semper de quolibet et in quolibet dictorum officiorum Partis guelfe de quibus supra fit mentio fiant et fieri debeant due burse; in una quarum mictantur omnes de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et in alia omnes illi de membro sedecim minorum Artium predictarum. Et quod factis talibus bursis, de ipsis demum fiant extractiones. —