Item, quod in deliberationibus fiendis super recursibus proponendis vel fiendis in curia Mercantie et Universitatis mercatorum civitatis predicte et coram Iudice vel Consiliariis Universitatis predicte, in quibus deliberationibus et ad quas vocari seu assummi solent, secundum ordinamenta Comunis predicti et seu dicte Universitatis, decem mercatores seu artifices maiorum Artium, decetero vocari et assummi et esse debeant medietas ipsorum civium de membro quinque maiorum Artium, et alia medietas de membro sedecim minorum Artium et Artis vaiariorum et pellipariorum. —

Item, quod officia Comunis Florentie que debent exerceri extra civitatem, scruptinata de mense augusti proxime preteriti pro dictis membris, imbursari debeant separatim et per se; et in una bursa mictantur omnes de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et in alia omnes de membro sedecim minorum Artium; imbursando tamen dicta officia in pluribus bursis, et faciendo separationem inter officia maiora, minora et mediocria, prout est consuetum. Et demum ipsis officiis sic imbursatis, ad ipsorum extractiones procedatur hoc modo, videlicet: Quod ad quodlibet dictorum officiorum extrahatur, una vice unus de uno dictorum membrorum, et alia vice ad idem unus de alio membro; et sic alternatim successive continuo procedatur, incipiendo in primis extractionibus cuiuslibet dictorum officiorum ab illo membro, cui primo sorte tetigerit, proiectis cedulis continentibus segregatim nomina membrorum et recollectis. —

Item, quod deinceps, in perpetuum, de omnibus et singulis officiis Comunis predicti extrinsecis, — que scruptinabuntur seu imbursabuntur, — fieri debeant due burse, in una quarum mictantur et micti debeant omnes de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et in alia omnes de membro dictarum sedecim minorum Artium; et demum ad extractiones talium officiorum procedatur et procedi debeat, et in illis servari modus et forma de quibus et prout et sicut dispositum est in capitulo proxime precedenti. Hoc expresso et declarato, quod quodlibet ex dictis officiis cui plures haberent eodem tempore presidere, inter dicta membra equaliter partiatur.

Item, quod omnes et singuli tam de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum quam de membro sedecim minorum Artium, qui obtinebunt in scruptinio de proximo fiendo de infrascriptis officiis, debeant simul et mistim micti et imbursari in una bursa, et demum ad ipsa officia fieri extractiones prout sorte imbursatis tetigerit. Ita tamen, quod ad ipsa officia et in dicta bursa tot debeant imbursari, de uno membro quot de alio. Et si accideret quod in dicto scruptinio obtinerent tot de uno membro quot de alio, debeant de illo membro de quo tot non obtinuissent assummi et imbursari usque ad equalem numerum, illi qui plures fabas nigras in dicto membro habuissent, habito respectu, pro tali membro, ad scruptinatos in tota civitate. Et si plures essent in numero fabarum concurrentes, illi debeant imbursari quibus sorte tetigerit, proiectis cedulis segregatis de nominibus ipsorum et sorte recollectis per imbursatores. — Officia autem de quibus in presenti capitulo fit mentio sunt ista videlicet:

Item, quod quandocumque scruptinabuntur et imbursabuntur pro Comuni Florentie Capitanei Civitatis Pistorii et Montanee Pistoriensis et Castellani Sambuche comitatus Pistorii et maioris casseri civitatis Pistorii, secundum pacta vigentia et que observari debent et seu debebunt cum Comuni Pistorii; omnes et singuli tam de membro maiorum Artium et Scioperatorum quam de membro sedecim minorum Artium qui in tali scruptinio uno vel pluribus obtinebunt, debeant imbursari simul et mistim in una bursa, et demum ad ipsa officia fieri debeant extractiones, et prout sorte et fortuna imbursatis tanget. —

Item, quod officium Consignationis generalis et omnium aliarum consignationum que fieri haberent dicti Comunis, imbursetur et imbursari debeat, et ad deputationem Consignatorum per modum extractionis procedatur. Et quod ad dictum officium debeant et possint imbursari de presenti omnes qui, secundum ordinamenta scruptinii celebrati de mense augusti proxime preteriti, debent imbursari ad alia officia civitatis; et omnes de membro maiorum Artium et Scioperatorum et de membro sedecim minorum Artium debeant ad officium predictum simul misceri, et deinde sorte et fortuna extrahi. Et similiter et de per se ad dictum officium imbursentur notarii qui in dicto scruptinio ad secunda officia obtinuerunt. —

Item, quod, stantibus firmis omnibus suprascriptis, omnia et singula alia officia incohanda et presentia et futura Comunis et civitatis Florentie et Partis guelfe congruentia tantum civibus, distribuantur et distributa esse intelligantur equis partibus inter dicta duo membra. — Hoc salvo expresso et declarato, quod in presenti capitulo aut in aliqua parte presentium ordinamentorum non includantur officia infrascripta, nec de eis per presentia ordinamenta aliquid intelligatur dispositum vel provisum, videlicet. Circa officium dominorum Octo balie presentium, quod officium etiam possit, si expedierit, prorogari semel et pluries et quotiens, cum eisdem auctoritate, officio et balia; et officia Preconsulatus, Consulatuum, Consiliariorum et quorumcumque officiorum Artium ab ipsis Artibus et in ipsis Artibus; officium Spinelli Luce Alberti, et quodlibet aliud officium Scribanorum et Rationeriorum seu aliorum officialium Camere dicti Comunis, quod non sit solitum imbursari; officium Gregorii Laurentii ad gabellam vini et quodlibet aliud officium Gabellarum dicti Comunis, quod non sit ad presens imbursatum vel decetero non imbursetur; officium Approbatorum bannitorum et Mazeriorum dicti Comunis; officium Dominorum Zecche et Monete ipsius Comunis; officium Saggii ipsius Comunis; Officia administrationum gubernationum et manutentionum quarumcumque mansionum, laboreriorum et Operarum ecclesiarum et hospitalium, commissarum certis Artibus civitatis predicte; officia Numptiorum et Exactorum dicti Comunis; officia Sindicorum vel officialium creandorum et constituendorum super negotiis creditorum cessantium et fugitivorum et seu cuiuscumque civis vel artificis aut mercatoris florentini aut aliunde; Officia et mandata sindicorum qualitercumque creandorum pro negotiis dicti Comunis; et omnia alia officia Comunis aut civitatis comitatus vel districtus Florentie, ad que aliquis foret assumptus vel deputatus, occasione vel respectu sui ministerii aut peritie vel scientie sue sive sue Artis. —

Item, quod non obstantibus suprascriptis, et remanentibus in sui firmitate omnibus et singulis ordinamentis, disponentibus per quos et sub qua forma et pro quanto tempore et cum quibus commodis, honoribus, oneribus et salariis, ambaxiatores Comunis Florentie eligi possint vel deputari, et de ipsorum ambaxiatis, devetis, iuramentis, promissionibus et satisdationibus; presentes domini Priores Artium et Vexillifer iustitie Populi et Comunis Florentie et Gonfalonerii sotietatum Populi et Duodecim Boni viri — possint et eis liceat ac etiam teneantur et debeant providere et declarare qualiter et quemadmodum officia ambaxiatorum Comunis predicti, decetero creandorum, inter dicta duo membra distribui debeant et partiri; et quando continget quod ambaxiatores pro dicto Comuni habeant eligi et deputari, quot debeant esse de uno membro et quot de alio; et quomodo et de quo membro, quando unus solus ambaxiator eligendus occurret, debeat deputari, et quota pars cuilibet membrorum predictorum debeat attribui: et insuper quid fieri debeat circa ambaxiatores per officium Octo balie transmictendos. — Salvo et declarato quod, si aliquis, civis aut aliunde, vellet a dominis Prioribus et Vexillifero iustitie seu eorum Collegiis impetrare pro suis propriis factis, in eius proprium et singulare servitium, unum vel plures ambaxiatores; possit tunc et quandocumque talis ambaxiator unus vel plures eligi et deputari de quocumque membro, et prout eligentibus placuerit; expensis tamen petentis et non Comunis.

Item, quod deinceps, ad aliquod officium ad presens imbursatum vel quod deinceps imbursaretur nullus possit, aliter quam per viam extractionis, — deputari eligi vel assummi. —