In primis, quod omnes et singuli qui hactenus, videlicet a die XVIII mensis iunii anno Domini MCCCLXXVIII usque ad diem XV presentis mensis ianuarii inclusive, — fuerunt condempnati et exbanniti, et seu condempnati tantum vel exbanniti tantum, — occasione vel respectu subversionis vel turbationis status civitatis Florentie, aut pro aliquo seu occasione alicuius tractatus facti vel quomodolibet attentati —, aut pro non revelando aliquem talem tractatum, et seu pro aliqua conventicula coniuratione conspiratione vel postura, — aut pro veniendo cum inimicis seu cum banderiis elevatis aut vexillis erectis in comitatu vel districtu Florentie, et seu pro occupando vel invadendo aut actentando vel tractando invadere vel occupare aut capere aliquam terram castrum roccham arcem locum vel fortilitiam comitatus vel districtus Comunis predicti, aut de ipsius Comunis custodia iurisdictione vel preheminentia et seu obedientia submovendi vel elevandi; — intelligantur esse et sint ex nunc, ipsi et quilibet ipsorum, a dictis condemnationibus — absoluti et effectualiter ac plenissime liberati. Eo tamen in predictis et a predictis excepto salvo et declarato, quod vigore predictorum non possit cancellari aliqua condempnatio seu bannum lata vel latum pro aliqua offensa facta principaliter in aliquam singularem personam. —
Item, quod omnes et singuli de quorum cancellatione et absolutione superius est provisum, et omnes et singuli ipsorum et cuiusque ipsorum descendentes et coniuncti, tam nati quam nascituri et quilibet ipsorum, ex nunc, adversus omnem et quamlibet inhabilitatem cuiuscumque generis vel speciei, et quemcumque actum ipsa inhabilitas respiciat seu tangat aut respicere seu tangere diceretur, et quamlibet notam ignominiam maculam et infamiam, in quas ipsi vel aliquis ipsorum, per supradictas condemnationes banna decreta deliberationes vel ordinamenta et seu per delicta aut alia contenta in eis vel aliquo ipsorum —, intelligantur esse et sint in integrum et plenissime restituti. —
Item, quod quilibet qui, vigore supradictorum, cancellari de dictis bannis condemnationibus et aliis predictis potest, teneatur et debeat, ante quam inde cancelletur vel cancellari possit, promictere et iurare, coram offitio dominorum Priorum Artium et Vexilliferi iustitie, de non offendendo per se vel alium, nec aliquam inimicitiam odium vel rancorem habendo vel portando ad aliquam vel contra aliquam personam. — Et quod de huiusmodi iuramentis et promissionibus confici debeant instrumenta vel scripture per cancellarium et scribam reformationum Comunis predicti et seu per alterum ipsorum vel per alium vel alios notarium vel notarios, ad hoc per ipsos cancellarium et scribam vel eorum alterum deputandum vel deputandos, semel vel pluries et quotienscumque.
Item, quod de restitutione et pro restitutione fienda et que fieri debeat predictis exbannitis et condemnatis de bonis ipsorum olim venditis, restitutis vel assignatis per aliquos offitiales dicti Comunis, et circa paces et concordias faciendas et recipiendas per dictos exbannitos et condemnatos; octo cives florentini, eligendi et ad predicta deputandi per dictos dominos Priores et Vexilliferum, ad presens in offitio existentes, pro eo tempore de quo eis videbitur expedire, et seu duo partes ipsorum octo civium eligendorum, possint providere ordinare et disponere, et penas pro dictis pacibus faciendis imponere. — Et quod omnes et singuli illi quibus per offitium dictorum octo offitialium mandatum vel preceptum fuerit de aliqua pace vel concordia facienda, et tali mandato vel precepto inobedientes fuerint, non restituantur ad eorum bona nec in aliquo gaudeant benefitio presentium ordinamentorum. —
Item, quod supradicti exbanniti et condemnati non possint nec presumant reverti vel intrare in civitatem Florentie, hinc ad per totum mensem februarii proxime sequturum, nisi aliter in genere vel specie deliberatum fuerit per dictos octo cives ut prefertur eligendos.
Item, quod supradicti — non possint, pretextu vel occasione dictorum bannorum et condemnationum, ante quam inde cancellentur, impune offendi; et quod quelibet offensa que fieret ante dictam cancellationem in personam alicuius ipsorum intelligatur esse et sit punibilis, prout et ac si facta fuisset in personam non condemnati vel banniti et offendi impune prohibiti.
ALTRA PROVVISIONE COME SOPRA.
Prefati domini Priores etc., deliberaverunt omnia et singula infrascripta, videlicet.
In primis, quod omnes et singuli qui hactenus, videlicet a die decimo octavo mensis iunii anno Domini millesimo trecentesimo septuagesimo octavo usque ad diem quintamdecimam presentis mensis ianuarii inclusive, quandocumque infra ipsum tempus fuerunt condempnati et exbanniti seu condempnati tantum et exbanniti tantum, per aliquem rectorem seu offitialem Comunis Florentie, pro quocumque vel occasione cuiuscumque delicti malefitii criminis vel excessus aut iniurie vel offense et seu quacumque alia causa, et quorum condempnationes et seu banna sint in Camera actorum dicti Comunis, — intelligantur esse et sint, ex nunc, ab eorum condempnationibus et bannis — absoluti et plenissime liberati.
Item, quod quilibet qui, vigore predictorum potest cancellari de dictis bannis — (come nella provvisione precedente).